Annus
2 0 0 9


POLITICA:

FIERI POTEST, UT PROMUNTURIUM CANAVERAL IN GUIANAM MIGRAVERIT

Gallia, potestas nova cosmica?

Adhuc si nomen Guianae Gallicae casu audires, in mentem venere solebant imagines castrorum hominum deprehensorum, ergastula scilicet, tam alacri animo depicta libris "Horribilia Cayenniana", "Orcus transmarinus" atque imprimis "Papilione" Henrici Charriere, quo describitur ipsius incarceratio Insulae Diaboli.

Sed hodie haec transmarina pars Francogalliae praebet orbi aliquid aliud locum, unde in universum portari possunt et astronautae et merces, quod est maximi momenti nunc, cum vita pontonum spatialium US-Americanorum (ut modo reductus in terram Endeavour necnon Atlantis et Discovery) finem appropinquet ac desit adhuc Administrationi Americanorum Aeronauticae et Spatiali (NASA) alius modus suos in orbitam advehendi.

Verisimiliter debebunt mox moderatores USA decernere, e quo peregrino loco in universum sint mittendae astronautae, merces eorum neque substantiae in spatio cosmico studendae. Hic seriose aemulari inter se possunt tantum duo cosmodromi: Kourou Guianae Francogallicae et Baikonur Russo-Kazachstanicus (nam Russi iuribus specialibus huius Kazachstaniae loci usus lege fruantur). Hic missilibus Sovieticis generis Soiuz utitur, ille Gallicis Ariane.

Cosmodromos Guianensis in sangala sive silva pluviosa tropica ad oram Atlantici strucus - licet experientia volatuum multo iunior sit Baikonuriano, praestantiam super hunc vero ingentem possidet: positus est propius ad aequinoctialem lineam sive circulum aequatorialem, unde propter rationes ballisticas multo facilius esse missilia navibus satellitisve instructa in orbitam terrae mittere (nam rotatur hic terra citius). Iam hodie societas Arianespace in mercatu volatuum cosmicorum commercialium plus lucri adfert ut longissime in hac disciplina versantes negotiationes US-Americanae Boeing et Lockheed Martin. At agitur hic de pecunia circiter 3,2 miliardorum dolariorum annuatim inter principales in hac re aemulos dividenda.

His ambobus cosmodromis in mundo maximi momenti (praeter adhuc praevalentem Floridanum promunturium Canaveral) accedunt etiam minores: Alcantara Brasilianorum, Sriharikota Indorum ac Xichang Sinensium, quorum fortasse Alcantara similibus facultatibus ballisticis fruitur ut Guiana. Kourou tamen corda (et marsupia) US-Americanorum creditur a multis victura, si tantum ob rationes politicas Gallia est enim terra socia Unionis Europaeae atque foederis NATO, licet nota sit iudicis criticis de cursu politico Vasingthoniano.

Scripsit Stanislaus Tekieli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae