Annus
2 0 0 9


De insolita potione

De insolita potione

Societas quadam Hinduistica "Rashtriya Swayamsevak Sangh" appellata vult novam potionem ex bovis urina conficere et venum dare: per trimestre intervallum in laboratorio optima mixtura perficietur. Nam sacrarum boum eiectus liquor cum suco aloŽs verae (medicinal aloe) et ribis glossulariae (gooseberry) vel aliis aromatis commiscetur: inde medicamentum comparari possit ad diabeticis et tumore aegrotantibus medendum.

Hinduistarum mos est boum urinam potare et curationis et religionis gratia. Om Prakash, nuntius societatis, dicit non solum diabeticos, sed etiam plurimis morbis aegrotantes vaccarum urina sanandos esse, ideoque potionem in tota India et in ceteris nationibus venire posse. Societas Hinduistica eadem, cuius sedes est Hardware, in urbe sacra apud Gangem flumen, contra diffusionem potionum Americanarum repugnat quas censet animos Indicorum corrumpere; anno MCMXCII grex "Rashtriya Swayamsevak Sangh" patria expulsus erat post meschitam a turba dirutam et cruentos tumultus.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae