Annus
2 0 0 9


01Villagers take part in a ceremony to worship the Anilari Mountain God at the Langjia Village,

Ecce victores felices! Tria paria scilicet, quae triumphaverunt in certamine Hongkongiensi... uxorem in dorso vehendi.

Haec rucheta Ariane 5, quae modo iter cosmicum coepit e cosmodromio Kourou Guianae Gallicae, duos satellites communicativos appositura est in orbita terrae.

In Lacinia Gazetica aeronaves Israelianorum denuo missilibus adortae sunt cuniculos a Palaestinis infra limen Aegypti fossos.

Lapidare biocolytas conantur pueri Casmirenses urbis Srinagar. Causam pugnae esse rumores biocolytas iniuste tabernarios quosdam verberasse.

Tantum duas hebdomades nati hi leonculi therotrophei Dortmundensis Germanorum pedifolium bene lusuri videntur.

Iam magna classis "navium" Ianuariopoli (Rio de Janeiro) Brasilianorum paratur, quae "naves" coram publico monstrabuntur proxima septimana, tempore praeclari hic festi Saturnalium (sive carnelevarii).

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae