Annus
2 0 0 9


HOMO PECCHINENSIS VETUSTIOR 200 MILIIBUS ANORUM

HOMO PECCHINENSIS VETUSTIOR ADHUC OPINATO

Sinanthropus 750.000 annorum

Investigationibus modo a studiosis peractis patet hominem Pecchinensem 200.000 annorum prius vixisse quam adhuc putabatur nuntiat novissima editio actorum "Nature", fruens effectibus examinationis a palaeoanthropologis Sinensibus US-Americanisque factis, duce professore Shen Guanjun Universitatis Studiorum Nankinkensis. Ita homo erectus Pecchinensis, cuius relicta inventa sunt in speculca Zhoukodian ad Pecchinum annis vicenariis vicesimi saeculi, aetatis sit 750 milium annorum.

Ossa circiter quadraginta hominum Pecchinensium (notorum quoque nomine Sinantrophi) reperta erant annis 1923-27 (quae ossa a ruricolis ossa dracontium putabantur atque ut medicamina saepe adhibebantur), tempore tamen alterius belli mundani maxima e parte evanuerunt. Usu novarum technologiarum contigit nihilominus etiam haec, quae relicta nobis sunt (quae re vera imprimis sint e gypso facta originalium ossium simulacra), examinare eodemque modo aetatem sinanthropi vetustiorem reddere.

Una cum aliisque investigationibus proximos praeteritos annos peractis (ut relicta inventa ad Dmanisi Georgianorum) pateat nunc hominem erectum ante circiter 1,3 miliardum annorum in Asiam advenisse - nuntiat "Nature". Quem hominem erectum natum esse ante circa duo miliarda annos in Africa. Eum ita maiorem natu cognatum fuisse hominis sapientis.

 

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae