Annus
2 0 0 9


Rita LeviMontalcini nata nel 1909 a Torino.

Margarita Levi Montalcini

Margarita Levi Montalcini Augustae Taurinorum die XXII mensis Aprilis anni MCMIX nata centesimum annum vitae suae feliciter attigit.

Anno MCMXXXVI medicus renuntiata, se investigationibus de neurobiologia et de mentis insania diligenter se dedidit: sed propter leges contra Judaeos temporibus illis in patria sua adprobatas in Belgicam cum patre confugit studio se totam dicandi cupida. Bello secundo mundano furente in patriam suam rediit militibus exteris auxilium ut medicus allatura, qui tum contra Germanos in Italia pugnabant, et investigationes scientificas iterum domi incohatura. Cum primum bellum desiit, universitas Sancti Ludovici in Americana civitate Missuria Margaritam vocavit, ut studia sua ibi pergeret: itaque anno MCMLII comperit proteinum NGF appellatum, id est nervorum augendorum principium, unde et auctus et diversitas cellularum nervosarum pendet. Quapropter Margaritae anno MCMLXXXVI praemium Nobelianum artis medicae tributum est.

Per novennium apud CNR (Institutum nationale Italicum investigationum) Scholae Italicae investigationibus neurobiologiae dicatae praefuit, postea per decennium Laboratorium cellularis biologiae. Postquam annos septuaginta nata e muneribus illis recessit, sine intermissione investigationes suas usque ad hunc diem perrexit, cum instituto eodem res novas de proteino NGF compertas communicans.

Praeter laborem scientificum, Margarita illis qui contra pyrobola singulis hominibus obnoxia (*) repugnant se coniunxit et in officiis hominum scientiis deditis versata est; ad hoc Institutum Levi Montalcini condidit, patris nomine appellatum, quo iuvenibus, praecipue puellis Africis, pecunia praebetur ut egestate neglecta studiis se dicare possint. Anno bismillesimo primo creata est rei publicae Italicae senator.

(*) anti-personnel mines

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae