Annus
2 0 0 9


Ecce lac praebitur catulo myrmecophagae squamosi (

Ecce lac praebetur catulo myrmecophagae squamosi (sive pangolinis) therotrophei Dusit urbis capitalis Thailandiae. Quem parvulum orbatum, a matre videlicet relictum, invenerunt homines in via suburbana Bangkokiae.

Mira est cupidas Iaponum molochos sibi struere. Post cinemata enim Gojiriana hunc, altitudine duodeviginti metrorum, robotorem nomine Gundam animatum iri decreverunt. Qui antea per triginta annos heros erat cinematum nubeculatorum.

Ut patet, qualitas aeris in urbe capitali Malesiano, Kuala Lumpur, vero non optima est et turres praeclares geminatae negotiationis Petronas vix in photographemate conspiciuntur.

Propter timorem epidemiae grippae suinae magistratus Hongkongienses decreverunt omnes ludos puerorum claudendos.

Sole vix orto piscatores Palaestini exspectant naves, quae eos ad piscaturam in mare adducant. Pisces constituunt magnam partem cibi incolarum Zonae Gazeticae.

Exemplo Francogallorum aliorumque adducti, agricolae Dacoromani in viis urbis suae capitalis, Bucarestini, reclamitant a regimine poscendo maiora subsidia agriculturae.

Pueris satis esse conditorium sordium, sicut hoc, quod ad aliquam factoriam suburbii Dhacae (urbis capitis Banglades) pertinet, ut ludis puerilibus optime delectentur.

Post viginti annos classis Somaliensis denuo in altum profectura sit, ut maria a piratis impudenter in hac regione regnantibus repugnet. Primi 500 classiarii corpus in litore exercent ad urbem capitalem Mogadishu.

Imbres cyclonici hoc anno vastare inciupiunt Burmam, tempus est ergo tecta aedium reficere.

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae