Annus
2 0 0 9


MichaŽl Jackson

MichaŽl Jackson

Ante diem VII Kalendas Julias divulgatus est nuntius de morte quinquagenarii MichaŽlis Jackson, quem summo cum dolore acceperunt eius cultores: quibus ille mythos et fabula factus erat.

Natus in Indiana anno MCMLVIII a rigidissimo patre, qui disciplinae causa eum verberare solitus erat, sexennis cum quinque fratribus suis cantare coepit in manipulo qui "Jackson Quinque" (Jackson Five) appellabatur: qui post paucos annos culmen publici consensus attigerunt. Anno MCMLXXVIII musicam pelliculae filmicae cuiusdam confecit, postero anno adiuvantibus Stephano Wonder et Paulo McCartney discum sonorum "Extra moenia" (Off the wall) edidit, quo admirationem toto in orbe primum excitare coepit. Posthac cantor maximus necnon singularis novator musicae "nutatoriae" (rock) factus est, qui non solum cantiones et musicam sed etiam spectacula scaenas saltationes creare solitus erat, sui mythi faber ipse. Tunc "Lunae cursum" (moonwalk) ut singularem gradum saltatorium excogitavit. (cuius exemplum in vinculo adposito aspicere possis).

http://www.youtube.com/watch?v=-tqYUTjQIc0

Anno MCMLXXXII alterum discum vulgavit qui "Vibrator" (Thriller) appellabatur, cuius quinque et sexaginta miliones exemplarium venierunt: primum ita divulgatur nova ars cantationum imaginosarum (music videos), ad quas conficiendas praeclarum auctorem pellicularum vocavit Johannem Landis. Via gloriae ante MichaŽlem patet.

Sed divitiae et fama vitam iuvenis funditus evertunt: hilaris et iucundus cantor ad virum magnificentiae avidum mutatur, sui cultorem, mutabilem et pavoribus variis oppressum. Faciem cutisque colorem convertit, cultoribus posteriores disci minus grati fiunt. Accusatus et postea absolutus quod pueros aliquos molestia affecerit, bis uxorem ducit, primum filiam Elvis Presley, secundo Deboram Rowe quae mater est MichaŽlis duorum liberorum. Numquam redibit gloria pristina: etiam divitiae cantoris evanescunt propter singularia et insolita impendia, quorum maximum est villa sumptuosa "Nullius temporis regio" (Neverland) appellata, in California aedificata. Ante mortem, cuius causa pharmacorum immodica absorptio fuisse fertur, diligenter se paraverat ad spectacula in Europa habenda, ut aeris alieni immanitatem levaret et celebritatem obscuratam iterum adipisceretur.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae