Annus
2 0 0 9


MichaŽl Bongiorno

MichaŽl Bongiorno

Die octavo mensis Septembris mortuus est MichaŽl (vulgo Mike appellatus) Bongiorno, praeclarus emissionum televisificarum ductor Italicus. Omnes in patria eius condoluerunt, nam quodam modo creator televisionis ipsius in Italia vocari potest; neque tantum primus auctor fuit sed etiam audax renovator instrumenti illius, qui in domibus Italicis verus dominus est.

Natus anno MCMXXIV Novi Eboraci, in Civitatibus Americae Unitis, filius Siculi viri et Taurinensis mulieris, MichaŽl Nicholaus Salvator Bongiorno confestim in patriam rediit et Taurini lycaeum frequentavit; anno MCMXLIV studia deseruit et copiis antifascisticis in Alpibus bellantibus se coniunxit. A copiis Germanicis deprehensus, Mediolani in custodia detentus est, inde in tres campos captivitatis translatus est; vitam servavit tantum quod civis Americanus esset. Libertas ei restituta est anno subsequenti, cum Germani et Americani captivos invicem commutaverunt.

Postquam in Americam rediit, emissionem radiophonicam conduxit ut temporum illorum Italiam ibi aperiret. Sed anno MCMLIII in familiae suae patriam revertit, ubi apparatus televisifici nuper venire coeperant: anno sequenti primam emissionem televisionis Italicae conduxit, quae "Adventus et profectiones" appellabatur. Sed maximam gloriam attigit MichaŽl compluribus emissionibus, quibus certamina interrogatoria ostendebantur: competitores interrogationibus de variis rebus respondebant, ut pecuniam vincerent. Totus populus spectacula illa septimanatim aspicere solitus erat itaque etiam in remotis vicis, ubi indocti dialecto tantum eloquebantur, lingua Italica divulgabatur. Celebres tunc facti sunt MichaŽlis ridiculosi lapsus linguae ("gaffes") quibus volens aut nolens disseminabat spectacula. Anno millesimo nongentesimo undeoctogesimo rete televisificum publicum reliquit, Silvii Berlusconi condiciones accipiens et certamina interrogatoria, primum interpositis nuntiis commercialibus referta, in eius privatis retibus conducere pergens. Inde aegre dimissus, novam emissionem apud rete satellitare Sky coepturus cordis ictu Montis Caroli repente mortuus est.

Iure de eo dixit Paulus Mieli, illustris diurnarius: "Nemo Italiam post bellum resurgentem adeo demonstravit, tam de omnibus quam de se subridens."

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae