Annus
2 0 0 9


Somali women beaten for violating Islamic law,

De mulieribus Somalis verberatis

Mogadishu, in capite Somaliae, iuvenes armati clara luce mulieres die XXIX mensis Octobris verberaverunt, quod legem Islamicam a se austere acceptam violassent: hoc testificata est femina quaedam quae zeam in Mogadishus nundinis vendere solita est. "Hodie - inquit - Al Shabaab (quae est societas severissimorum muslimorum) viros flagellis armatis in nundinas miserunt, qui omnes feminas pedes nudas verberarent." Pridie quinquaginta venditricibus viri armis igneis minitati erant, quod capite non operto in publico manerent: quae tam pauperes sunt, ut sibi talia velamina comparare nequeant. Recentibus diebus centum et triginta mulieres velamine non amictae et viri cathae folia desiccata mandentes in vincula coniecti sunt, quod legibus vi impositis non obtemperassent.

Grex Al Shabaab appellatus tromocraticus a rectoribus Civitatum Americae Unitarum habetur, cuius nexus cum Obama bin Laden eiusque sociis comprobata sint: in Somaliae regionibus ubi dominatio eorum propagata est, cives legibus Islamicis arte impositis coŽguntur. Ante aliquot dies mulieres Mogadishu flagellatae sunt, quod indumentum mammis sustinendis idoneum induerent.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae