Annus
2 0 0 9


SUMMARIUM

SUMMARIUM

In hac „Lampade" fit mentio Carinae Dziewczyńska, quae colligit involucra bellariorum. Mihi id legenti venit in mentem mos, qui vigebat in Polonia post prius bellum totum mundum complectens. Tunc enim permulti pueri et puellae colligebant folia argentea, quibus socolata (sive chocolata) involvebatur. Dicebantur enim ea folia usui futura esse ad redimendos e captivitate parvulos Aethiopes. Amicus meus Ludovicus, qui tum puer erat, strenue colligebat ea folia, sed desiit id facere, cum intellexisset redemptum Aethiopem non esse futurum eius proprium mancipium.

Ecce autem pars carminis Elisabethae Celejewska, cui titulus est Bellaria memorabilia. Ex his versibus patet, quam magni momenti sint bellaria in vita parvae puellae:

„Cancris" striis praeditis albis atque rubris,
erat odor quasi ex Cybeles delubris.
Aquae vitae didici gustum tunc lascivum
e „cuculis" – nummum sic perdidi aestivum.
„Vaccas" edens, glutine quasi consistentes,
relinquebam inibi infantiles dentes. […]
At bellariorum non caesa involucra
(pater meus fabricae computabat lucra)
habui in foliis numerosa satis,
ut praeberent tegumen libris adamatis.

Nicolaus Simonides

Scripsit Nicolaus Simonides



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae