Annus
2 0 0 9


Rolnik sam w dolinie

SUMMARIUM

In Agnetis Drotkiewicz libro, cui est titulus Nunc, femina, quae magnopere amat quendam virum, multis blandissimis nominibus eum appellat. Vocat eum etiam „colonum solum in convalle". Alludit scriptrix ad gregis mimici Ne Gry Quidem nominati carmen celeberrimum:

Si vult homo esse satur,
carne debet vesci, quam dat sus.
Sed in hara cur laborem?
Praeter me liquerunt omnes rus.

Ergo mitto vos ad Orcum,
iam non pascam ullum porcum!
Sum colonus (onus!)
solus (olus!),
solus in convalle.

Intercludens commeatum
nullum attigi eventum.
Porta harae „ECPYROSIS"
scripsi luteo pigmento.

Ergo mitto…

Centum iugerum sum heres,
lente vado per salebras.
Mi hordeolus, cum nihil
seram, crescit in palpebra.

Ergo mitto… (*)

* Item Polonice:
Żeby człowiek był syty
musi bardzo dużo mięsa jeść.
Ale mi się robić nie chce
bo do miasta wyjechała cała wieś.

Quicumque vidit hoc carmen a Ne Gry Quidem cantatum, bene scit eum colonum neminem alium esse nisi Andream Lepper, cui summo artificio usus se assimulavit Martinus Wójcik. Fortasse liber Agnetis Drotkiewicz utilis esse poterit viro politico ad se defendendum contra accusationes feminarum, quae se ab eo ad stuprum coactae esse dicant. Si mulier, ut desiderium suum exprimat, virum amatum Andreae Lepper comparat, fortasse huic nulla vi aut minis opus fuit, ut accusatrices suas in lectum alliceret.

Scripsit Nicolaus Simonides



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae