Annus
2 0 0 9


AGNES ASSISIENSIS

AGNES ASSISIENSIS

Sanctae Clarae soror natu minor, quae in baptismate nomen obtinuit Catharinae, nata est Assisii nobili genere Fauaronium. Circa annum millesimum ducentesimum duodecimum (1212), annum agens quartum decimum, secuta est Claram, quae paulo ante amplexa erat eam uitae formam, quae fulserat in beato Francisco, uitam nempe altissimae paupertatis et orationis.

Agnes igitur transiit in claustrum sancti Damiani, in cliuo positum montis Assisiensis, ubi morabatur Clara post graues difficultates illi paratas ab opulentis consanguineis. Qui nunc putantes se decipi iterum, nihil sibi relinquendum decreuerunt, quin saltem Catharinam e claustro eriperent. Verumtamen denuo illis non contigit, manifesto miraculo, quia cum quattuor fortes uiri puellam ui manuum efferre uellent, corpusculum eius ita graue factum est, ut illi conatu desisterent.

Claustrum tandem ingressa nomen sibi assumpsit Agnetis, quo etiam claruit. Cum autem mox creuisset femininus hic ramus Ordinis Franciscani, beatus Pater nolens mouere Claram a s. Damiano, utique Agnetem ob eius uirtutes misit ad condendam nouam monialium domum in oppido Monticelli prope Florentiam, ubi per aliquid tempus munere functa est abbatissae, postea uero ad idem curandum contulit se Patauium, Venetias, Mantuam.

Denique rediit Assisium, ut uigilaret curamque haberet de Clara grauiter aegrotante. Ipsa ceterum non uixit multo longius, nam tribus tantum mensibus, quia mortua est die sexto decimo mensis Nouembris anno millesimo ducentesimo quinquagesimo tertio (16 XI 1253). Ambae sorores in Assisiensi basilica s. Clarae sepultae sunt.

Scripsit frater Benedictus Huculak OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae