Annus
2 0 0 9


De vita actisque papae Alexandri III

De vita actisque papae Alexandri III

Die 7 Sept. a. 1159 Rolandus Bandinelli, Senensis, qui saeculo XII ineunte natus erat, ad pontificatum evectus est sibique nomen indidit Alexandrum III. De eius adulescentia et iuventute haud multum est memoriae proditum. Illud autem pro certo haberi potest, eum haud mediocri doctrina praesertim iuridica ornatum fuisse. Antequam pontifex electus est, Rolandus iam claruerat quod impense iura ecclesiae defendere non erat verecundatus. Anno enim 1157, dum coram Friderico I Ahenobarbo e familia Hohenstaufen in urbe Vosontione conventum quendam celebrante litterae ab Hadriano IV, P. M., missae leguntur primatum pontificum adeo laudantes, ut iram imperatoris ipsae excitarint, Rolandus, qui veluti pontificis legatus eum conventum participaverat, dixisse fertur: "A quo ergo habet, si a domino Papa non habet, imperium?". Sed postero die in Urbem remissus est.

Atque ex ipsa ad papatum electione Alexander III gravem invidiae molem sustinere coactus est: nam eo die septimo m. Sept. 1159 alius cardinalis, Octavianus Monticelli, nonnulla cum ab aliis collegis suffragia accepisset, se ipsum pontificem renuntiavit sibique nomenque Victoris IV imposuit. Inde schisma ortum est, alii reges et proceres Alexandro, alii Victori faventes. Insequenti anno Ticini concilium quoddam ad controversiam illam dirimendam est habitum; sed non adfuit Alexander, utpote qui sicut "Rolandus cardinalis" invitatus esset. Quare uterque pontifex alterum ecclesiae communione privavit. Fridericus interea sua ipsius iura adversus quasdam Italiae Septentrionalis urbes vindicare conabatur; sed saepius frustra, quia eae ad resistendum incitabantur ab Alexandro qui, etiamsi in Urbe haud paucis vexata seditionibus in se ipsum ab adversariorum multitudine conflatis commorari non posset, nihilominus telam ordiri non desinebat, qua sperabat fore ut Paschalem III, qui Victori demortuo successerat, et maxime imperatoris consilia ecclesiae infensa serius ocius frangeret.

Neque spes eum fefellit. Nam anno 1167 in Alexandri honorem plerique cives novam urbem in regione Pedemontana condiderunt ‘Alexandriam’ appellatam. Atque Fridericus, qui anno 1173 frustra Anconam obsederat, anno 1176 apud oppidum cui nomen Italicum est ‘Legnano’ a militibus plerumque Lombardis proelio victus est atque paulum afuit quin ipse vitam amitteret. Quare anno insequenti Venetiis tandem pax imperatorem inter et Alexandrum est composita et hic sicut legitimus pontifex ab omnibus vel antea renuentibus habitus est. In Romualdi Salernitani opere ‘Chronicon’ inscripto cum alia tum leguntur haec (de die 25 Iul. 1177): "Cum papa equum suum album de more vellet ascendere, imperator ex alia parte accedens, stapedem eius tenuit, et postquam equum ascendit, ipsum aliquantulum stratoris more per freni lora deduxit; quem papa denedicens, ad hospitium redire permisit".

Apud Britannos autem graves dissensiones eisdem fere annis exortae sunt Henricum II Plantagenetum inter et Thomam Becket, archiepiscopum Cantuariensem, propterea quod regias consuetudines ‘Clarendunenses’ vocitatas non adeo observandas Thomas censebat, ut ipsae iuribus ecclesiaticis nocerent. Henrico hac de causa irato, anno 1164 archiepiscopus hospitium quodam in Galliae monasterio invenire praetulit. Anno 1170, postquam Alexander excommunicationem Henrico minitatus erat nisi hic pacem cum archiepiscopo conciliaret, Thomas in Britanniam rediit. Sed brevi novae simultates ortae sunt inter hos duos viros; rex iterum in Thoman invectus est. Aliqui viri, qui Henricum querentem audiverant, die 29 Dec. 1170 archiepiscopum illum in ipsa cathedrali ecclesia Cantuariensi interfecerunt.

Inter graviora incepta, quorum auctor fuit Alexander, eminet concilium Lateranense (tertium huius nominis), quod plus tricenti episcopi participarunt et quo viginti septem canones sunt conditi, omnes ad ecclesiae vitam administrandam maximi momenti, veluti illa regula praecipiens ut, si in eligendo pontifice patres purpurati non eâdem sint sententiâ, is legitime habeatur electus, cuius in nomen confluxerint suffragia duarum saltem cardinalium partium.

Accedit quod multa Alexandri praecepta postea collecta sunt in opere ‘Decretales’ inscripto, quo fundamentum totius iuris canonici continetur. Aestate eiusdem anni 1179 Urbem reliquit Alexander, quia infestam sibi esse plebem Romanam intellexerat. Cuius malevolentiae in pontificem causa ignoratur; sed duobus post annis, dum exsequialia Alexandri habentur, in eius feretrum lapides et sputa nonnulli Romani iecerunt. Utique Alexander III non sine prospero exitu vestigia Gregorii VII pressit viamque aliquatenus aperuit Innocentio III (1198-1216), qui ecclesiae catholicae dominatum sive theocratiam ad summa evexit fastigia.

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae