Annus
2 0 0 9


THOMAS ANGLONORMANNVS

THOMAS ANGLONORMANNVS

Thomas Becketius natus est Londinii anno millesimo centesimo duodeuigesimo (1118). Studiis peractis iuridicis factus est officialis Teobaldi Cantuariensis episcopi (Canterbury). Missus in Longobardoitaliam et Franciam, ut compleret studia, illa terminauit feliciter. Reuersus in patriam, mox creatus est archidiaconus ecclesiae cathedralis Cantuariensis.

Anno post Angliae rex Henricus II fecit Thomam suum secretarium, postea uero, anno millesimo centesimo sexagesimo primo, cum Teobaldus primas mortuus esset, idem uoluit, ut illi succederet utique Thomas. Rex enim sperauit fore, ut episcopus a semet creatus facile acquiesceret ipsius uoluntati componendarum Ecclesiae rerum sine recursu ad sedem Romanam. Thomas autem noluit, etiam in auctis a rege uectigalibus e bonis ecclesiasticis. Tensio inter utrumque ita creuit, ut archiepiscopus coageretur fugere in Francia ibique sex annos manere.

Redux in Angliam denuo displicuit regi, quod excommunicauit episcopum Yorkiensem cum aliquot aliis, qui ipso absente paruerunt Henrico uolenti regem seu regni successorem ungi filium suum, quamquam decretum erat hunc ritum reseruari praesuli Cantuariensi. Rex iratus effecit per quinque equites, ut die undetrigesimo mensis Decembris anno millesimo centesimo septuagesimo (29 XII 1170) Thomas occideretur in suo templo cathedrali. Tribus annis postea rex ille ad Tomae tumulum publicam egit poenitentiam, et eodem anno Thomas sanctus martyr proclamatus est.

Scripsit frater Benedictus Huculak OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae