Annus
2 0 0 9


EVSTHATIVS ANTIOCHENVS

EVSTATHIVS ANTIOCHENVS

Strenuus ille confessor diuinitatis Domini Iesu Christi, proindeque amicus Athanasii Alexandrini et Patrum Latinorum, natus est Eustathius circa annum ducentesimum septuagesimum (270) in Pamphyliae (hodiernae Turciae septentrionalis) oppido Side, uerisimiliter in familia Christiana. Iam adulescentulus libenter interfuit rebus ecclesiasticis, quod facile non fuit tempore persecutionum. Iuuenis ingressus est ordinem clericalem et mox consecratus est episcopus Syrianae urbis Beroea.

Inter admodum crudelem persecutionem Diocletianeam ineunte saeculo quarto, perinde ac multi alii Christiani, non pauca pertulit grauamina. Postea uero, cum deuastatam dioecesim suam Beroeensem restituere ac uiuidam reddere satageret, eius assiduitas in suscepto labore tantam mouit omnium admirationem, ut agnosceretur omnium dignissimus, qui succederet archiepiscopo Antiocheno, paulo ante mortuo. Initio quidem Eusthatius noluit, iuxta morem antiquum censens translationem episcopi de una sede in aliam non prodesse Ecclesiae neque expedire, sed tandem cessit precibus et in concilio Antiocheno ineuntis anni trecentesimi uigesimi quinti (325) paene unanimiter electus est nouus praesul urbis.

Sex fere mensibus post, in generali concilio Nicaeam conuocato in urbem Bithyniae, regionis citra Bosphorum sitae, obstitit doctrinae non solum ipsius Arii, sed etiam semiarianorum, qui in Oriente erant permulti. Qui post concilium celebratum adunati circum Eusebium Caesariensem episcopum eiusque collegam Eusebium Nicomediensem, amicos domus imperialis, calumniis et quolibet dolo facile effecerunt, ut ad sedes episcopales designarentur ei, qui idem sentiebant, deiectis singulatim si opus erat illis, qui catholice, iuxta definitionem Nicaenam confitebantur Dominum Iesum esse consubstantialem Patri.

Eidem episcopi Ariani et semiariani sic fortes facti, non sunt obliti strenui sui aduersarii Eustathii. Quem, cum denigrauissent calumniis, in regionali concilio, anno trecentesimo trigesimo primo (331) celebrato, deposuerunt de sede Antiochena, quam mox concrediderunt suo Meletio. Eustathius uero exsul in Thracia mortuus est post annos sex.

Scripsit frater Benedictus Huculak OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae