Annus
2 0 0 9


ddd

Nefretete Berolinae mansura

Praeclara imago reginae Nefretete manebit, ubi nunc est, id est in Musaeo Aegyptiaco Berolinae, licet reditum eius poscat regimen Aegypti, quia sculptura haec nimis fragilis archaeologis videatur, ut e loco suo moveatur - nuntiat radiophonia Britannica BBC, opinionem citans rectoris musaei, Friderici Seyfried. Insuper magistratus Berolinenses porro affirmant imagine hac iuste ac non contra leges potitum esse anno 1913 archaelogum Germanum Ludovicum Borchardt.

Aliter credunt Aegyptii, nempe Borchardt clam imaginem, quae aetate sit 3.300 annorum, ex Aegypto evexisse. Aegyptus officialiter poposcit reditum reginae anno 1930, Germani tamen multoties huic postulationi recusaverunt.

Scripsit Stanislaus Varsoviensis iconoclastes.blog.onet.pl



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae