Annus
2 0 0 9


CRATER:

Caute cum tempestate!

Res mirissima in Sinis evenit: ecce modo cadaver hominis cuiusdam necati, ut putabatur, ab ictu fulminis, tempore cremationis... displosum est – nuntiat e Regno Medio ephemeris Britannica "Telegraph". Deo gratia nemo familiarum Wang Diange, qui exsequiis aderant, displosione vulneratus est, licet furnus ipse cremationis omnino deletus esset.

Corpus mortui Wang inventum est domi ipsius, quae flammis deleta esset. Ita saltem suspicabatur, nam eodem tempore tempestates ingentes ac fulminosae hanc Sinarum regionem vastabant..

Investigatione a biocolytis peracta reperta sunt in loco displosionis fragmina missilis specialis, quae missilia ad nubes abigendas a meteorologis adhibeantur. Unde patet civem Wang occisum esse minime a fulmine, sed a parte talis missilis, quae pars infeliciter in domum ipsius de caelo cecidit. Quandam particulam missilis cum materia displosiva (sed nondum displosa) in corpore mortui relictam esse, unde displosio nova, ab igne furni cremationis excitata, tempore exsequiarum...

Scripsit ANL



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae