Annus
2 0 1 4


in orbe
Navis oneraria sine nauta, profugis Syriacis referta, apud litus Graecum comperta ad Gallipolim, portum Italicum, tracta est. - 31/12/2014 14h51
in orbe
Aeronavis quae supervolans Indonesiae mare evanuit putatur ab auctoritatibus Indonesiae in imo pelago iacere. - 29/12/2014 23h36
in orbe
Aeronavis Malaysiana CLXII homines pervehens procella percussa dum Indonesiam supervolat evanuit. - 28/12/2014 23h12
in orbe
In Alpibus Galliae gravi discrimine afficiuntur qui autoraedis iter faciunt propter magnam nivis copiam. - 28/12/2014 00h30
in orbe
Novi Eboraci funera habita sunt astynomi, qui occisus est cum commilitone a viro nigricolore, qui ulcisci cupiebat nigricolores necatos. - 27/12/2014 19h35
politica
Cuba et Civitates America Unitae, favente papa, colloquia incipiunt ad relationes legativas restituendas. - 17/12/2014 23h10
in orbe
Circiter CL victimae, fere omnes pueri, computantur Peshaware, in urbe Pacistana, ubi Talebani in schola saevierunt. - 17/12/2014 23h06
scientiae
Limae, in capite Peruviae, totius orbis nationes de agendis rebus conveniunt, ut caeli commutationes moderentur. - 14/12/2014 10h59
in orbe
Procellae vehementes in California septentrionali urbes inundaverunt et vim electricam abstulerunt. - 12/12/2014 06h18
in orbe
Mox inquisitio Senatus superioris USAe publicabitur, ubi describitur quam acres saevique fuerint milites CIAe in illos, qui rei caedis Turrium Geminarum putarentur. - 09/12/2014 00h56
homines

Fabiola regina Belgarum, vidua regis Baldovini I, aetate provesta mortua est. - 07/12/2014 01h26
in orbe
Duo obsides ab Al CaŽdae armatis detenti, Americanus Lucas Somers et Austroafricanus Petrus Korkie, interfecti sunt dum milites Americani et Jemeniani vi eos liberare conantur. - 06/12/2014 14h07
in orbe
Corruptelae accusantur ab investigatoribus complures, qui in Romae municipio munere funguntur necnon homines omnium factionum politicarum, qui urbi praesunt et praefuerunt. - 04/12/2014 01h16
socialia
Haud longe a Ragusia, oppido Sicano, inventus est in ripa corpus exanimatum pueri octennis, quam mater nuper ad scholam comitata erat: occisus esse videtur collo destricto - 02/12/2014 00h29
homines
Rupertus Gůmez BolaŮos, pueris et iuvenibus et senibus notissimus et carissimus histrio Mexicanus mortuus est. - 29/11/2014 11h49
homines
Sabah, cantrix et histrio Libanensis celeberrima apud populos Arabicos, LXXXVII annum agens diem supremum obiit. - 26/11/2014 23h41
in orbe
Fergusone, in USA, non desinunt tumultus post absolutionem astyphylacis, qui adolescentem nigricolorem in horto publico occidit. - 26/11/2014 00h03
politica
Cives Tunesiae hodie comitiis intersunt, ut praesidentem rei publicae eligant. - 23/11/2014 11h01
in orbe
Ordo Mundanum ad Salutem tuendam nuntiat in Madagascaria XL homines propter pestem obiisse, plures contagione affectos esse. - 22/11/2014 23h54
cinemata
Michael Nichols, auctor praeclarae pelliculae filmicae cui nomen est "Laurea ornatus", anno MCMLXVII editae et praemio Ansgariano affectae, iam aetate provectus mortuus est. - 20/11/2014 14h26
in orbe
Hierosolymis in synagoge quadam sicarii Palaestinenses fideles Judaeos adgrediuntur et occidunt sclopetationibus et securibus. - 18/11/2014 08h33
in orbe
Immani ferocia capite obtruncatus est a lanione Reipublicae Islamicae Abdul-Rahman Kassig, Americanus olim miles, qui in Syria operam dabat ad profugos miserosque adiuvandos. - 17/11/2014 06h18
socialia
XI mulieres post resectionem simul interierunt in remoto nosocomio Indiae: ibi enim ab regimine sterilitati coguntur multae feminae inopia laborantes. - 12/11/2014 01h13
politica
Hodie cives Catalauniae a rectoribus suis convocantur, ut patefaciant opinionem suam de libertate a Regno Hispaniae. - 09/11/2014 08h30
historia
Hodie commemoratur XXV annus a moenium Berolinensium dirutione, unde hodierna Germania orta est et Bello Frigido finis impositus est. - 09/11/2014 00h25
politica
Gravi clade afficitur USAe praesidens Baracus Obama, republicanis dominantibus in ambabus aulis senatoriis. - 05/11/2014 11h18
in orbe
Novi Eboraci hodie primum patet nova Sedes Mundanae Mercaturae, CIV tabulatorum aedificium exstructum ibidem, ubi Turres Geminae dirutae sunt. - 03/11/2014 22h43
politica
Burkinae Fasonis praesidens Blasius Compaore a munere abdicavit propter graves tumultus; cui succedit dux exercitus Honoratus Traore. - 31/10/2014 18h17
in orbe
Auctoritates Israelianae omnibus interdicunt Montem Templi, a Muslimis Nobile Templum nuncupatum, postquam Judaeus vulneratus est. - 30/10/2014 23h46
politica
Dilma Rousseff a Brasiliensibus praesidens secundo creata est. - 27/10/2014 13h47
in orbe
Reyhaneh Jabbari, mulier Iranica quae ante quinquennium speculatorem Rei Publicae Islamicae occidit, qui eam violaverat, laqueo suspensa est. - 25/10/2014 21h29
in orbe
Circiter XXX milites Aegyptii in paeninsula Sinai ob autoraedam displosam et sclopetationes occisi sunt: quam caedem jihadistae perpetrasse putantur. - 24/10/2014 22h58
in orbe
Ottavae, in capite Canadae, postquam miles apud monumentum bellicum vigilans occisus est, armati in sedem senatoriam ingressi pluries sclopetaverunt. - 22/10/2014 23h35
religio
Synodos generalis episcoporum catholicorum de familia expleta est; die Solis Paulus VI, pontifex qui anno MCMLXXVIII obiit, beatificatur. - 19/10/2014 02h41
in orbe
In Himalayae montibus, totius orbis supremis, inexspectata procella nivea montium lustratores deprehendit, quorum duodetriginta saltem interierunt. - 16/10/2014 23h26
in orbe
Custodes publici vehementer adgrediuntur reclamantes, qui in foro Hongkongensi libera comitia iam diu postulant. - 15/10/2014 01h18
politica
Marina Silva, candidata factionis viridis ad Brasiliae praesidentatum, nuntiat se in comitiis imminentibus suffulturam esse candidatum conservativum contra hodiernam praesidentem Dilmam Rousseff - 13/10/2014 00h00
in orbe
Grex Islamicus Boko Aram liberavit XXVII obsides in Camerunia septentrionali ereptos, inter quos decem operarios Sinenses et uxorem Cameruniae praesidentis. - 11/10/2014 19h30
socialia
Societas Mundana Salutis confirmat ebolam in capitibus Guineae, Liberiae et Montis Leonini consedisse. - 10/10/2014 06h15
in orbe
Bellatores Curdi acriter pugnant cum militibus Reipublicae Islamicae Cobani, in urbe proxima finibus Syriae. - 08/10/2014 23h39
inorbe
Virus Ebola non solum in Status Unitos sed etiam in Europam pervenit. Mulier, quae in valetudinario nosocoma est, morbo afficitur. - 06/10/2014 23h51
in orbe
Alan Henning Britannicus, qui ut auxiliator sua sponte in Syriam se contulerat, capite obtruncatus est: quartus est obses Islamicorum, qui tali morte saeva puniuntur. - 04/10/2014 00h04
in orbe
Hagae Radovanus Karadzic, olim dux Serborum Bosniae, culpam agnoscit scelerum post annum MCMLXXXXI perpetratorum in Bosnia, negans tamen se innoxios occidi iussisse. - 01/10/2014 23h04
politica
Hongkongi custodes publici in reclamantes impetum faciunt, qui comitia libera postulant. - 28/09/2014 23h04
in orbe
Regimen Americanum imagines vulgavit, quibus ostenditur officina petrolifica Reipublicae Islamicae in Syria pyrobolis percussa. - 26/09/2014 00h13
in orbe
Postquam aeronaves Americanae et Gallicae pyrobola deicere in Rempublicam Islamicam coeperunt, saeve occisus est obses Gallus in Algeria. - 25/09/2014 00h15
in orbe
In toto orbe a multitudine reclamatum est, ut regimina contra tempestatis commutationes oportuna remedia afferant. - 21/09/2014 22h51
politica
Cives Scotiae suffragiis latis eligunt, ne a Regno Britanniarum secedant. - 19/09/2014 08h43

Novum scriptum lepidum Francisci Teutonici in rubrica "Crater nugarum" legitur. - 15/09/2014 23h13
in orbe
Sescenti saltem migrantes recentissimo triduo interierunt, dum litora Europaea attingere conantur, refert nuntia ONUs pro profugis. - 15/09/2014 23h12
politica
In Suetia, ubi hodie comitia habita sunt, praevalent factiones laevae, sed increscit consensus partis dextrae antieuropaeae. - 14/09/2014 23h16
in orbe
Russorum gubernatores exercitum ad brevi tempore pugnandum parant, si in Syriam iniussu ONUs Americani bellum intulerint. - 13/09/2014 11h21
in orbe
USAe praesidens Baracus Obama nuntiat se bellum contra Rempublicam Islamicam et in Iraquia et in Syria laturum esse. - 11/09/2014 08h52
politica
Minister rei bellicae Ucrainorum Russiam accusat "magni belli incepti", unde multa milia victimarum exoriri possint. - 02/09/2014 07h54
politica
Unio Europaea septem dierum intervallum concedit Russiae, ut aliter se gerat in discrimine Ucraino, novas poenas promittens. - 31/08/2014 23h00
oeconomia
Brasilia discrimen oeconomicum post diuturnum opum auctum obit. - 29/08/2014 23h01
in orbe
Imagines satellitares a NATOne divulgatae demonstrant copias Russas in Ucraina rebellibus auxilium ferre. - 28/08/2014 22h57
in orbe
Rebelles qui contra regimen Ucrainum pugnant viam sibi aperiunt ad portum Novoazovsk, in litore maris Asoviensis, ubi hucusque pax servata est. - 27/08/2014 17h22
in orbe
In Missuria multitudo interfuit exsequiis Michaelis Brown, iuvenis Fergusone occisi ab astynomo. - 25/08/2014 23h22
in orbe
Aeriportus Tripolis, capitis Libyae, a rebellibus Islamicis post diuturnam obsessionem captus est. - 24/08/2014 12h14
in orbe
Sedecim tantum profugi ex CC, qui a Somalia et Erythraea litora Sicula lintre attingere conabantur, apud oram Libyae servati sunt. - 23/08/2014 22h20
socialia
Ordo Mundanus Salutis (WHO) ait numquam tam celeriter ac late Ebolae virus antea diffusum esse per Africam occidentalem. - 23/08/2014 12h03
in orbe
Tres Hamae duces ictibus pyrobolicis aŽrinavium IsraŽlianarum occisi sunt. - 21/08/2014 09h18
in orbe
Diurnarii Britannici capitis obtruncatio ab Islamicis rei publicae ISIS fautores per interrete divulgata est. - 20/08/2014 21h48
in orbe
Papa Franciscus, bellis instantibus valde motus, licere dixit aggressores impedire, sed non pyrobola deiciendo bellum gerere. - 19/08/2014 08h03
in orbe
Armati Curdi aggeris ingentis apud Mosuliam potiuntur, Reipublicae Islamicae milites repellentes. - 17/08/2014 23h33
in orbe
Sancti Aloisii, in urbe civitatis Americanae Missuria, postquam adolescens ab astynomis occisus est magnae perturbationes fiunt. - 17/08/2014 08h32
in orbe
Dum altera caedes Yazidarum nuntiatur, Unio Europaea Curdis Iraquicis, quos res publica Islamica persequitur, arma mittenda esse constitut. - 16/08/2014 07h51
religio
Multa centena milia hominum Coreanorum celebrationi eucharisticae Papae interfuerunt. - 16/08/2014 07h46
politica
Iraqiae minister primarius Nouri Maliki a munere abdicabit, tumultu ac secessione instantibus; cuius loco officio fungetur Haider al-Abadi. - 14/08/2014 22h49
in orbe
Pontifex Franciscus iter per Asiae terras incipit Coream Australem visitans.
IsraŽliani et Palaestinenses se per quinque dies indutias servaturos esse nuntiant. - 14/08/2014 07h34
homines
Sibi ipse mortem conscivit LXIII annos natus Robinus Williams, infelicitate et miseria laborans: qui magnus histrio Americanus fuit. - 13/08/2014 07h35
in orbe
Quingenti saltem Curdi fidei Yazidicae ab Jadistis rei publicae ISIS in Iraquia septemtrionali saeve occisi sunt. - 10/08/2014 23h48
politica
Recep Erdogan iterum creatur praesidens Turcarum magno cum civium adsensu. - 10/08/2014 19h55
in orbe
Civitates Americae Unitae de caelo armatos rei publicae Islamicae in Iraquia constitutae adgrediuntur. - 08/08/2014 23h27
in orbe
Postquam armati Islamici urbem Iraquicam Qaraqosh expugnaverunt, catervae Christianorum inde effugere coguntur. - 07/08/2014 14h24
in orbe
Duae mulieres Italicae, quae ex voluntate pro egenis in Syria operam dabant, evanuerunt: quas retur regimen Italicus abreptas esse. - 06/08/2014 22h32
oeconomia
Apple et Samsung, maximi smartiphoniorum constructores, constituunt se lites extra USA adhuc sub iudice deserere. - 06/08/2014 08h04
in orbe
Copiae Israelianae ex Gazae zona recedere incipiunt. - 05/08/2014 16h33
in orbe
In Belgica et in Regno Coniuncto sollemniter celebratur dies, quo Britanni primum bellum mundanum ante saeculum inierunt. - 04/08/2014 16h40
in orbe
Incendium quod cohiberi non potest flagrat in petrolei receptaculo maximo Tripoli, in capite Libyae, propter armatorum dimicationes. - 28/07/2014 23h38
athletica
Vincentius Nibali, Sicanus, vicit Circuitum Gallicum birotarium. - 27/07/2014 21h26
in orbe
Post breves indutias, missilia conicere ex Gazae zona Hamas incipit, IsraŽlianorum par responsum sollicitans. - 27/07/2014 10h19
inorbe
Post noctem displosionibus crebram, incipiunt Gazae et in Israele dimidii diei indutiae ad victimas adiuvandas. - 26/07/2014 07h43
in orbe
Regimen IsraŽlianum reicit indutias propositas a ministro rerum exterarum Americano Kerry. - 25/07/2014 20h58
socialia
Puella octennis in Bengala occidentali violata et occisa est; cuius interfectores violenter aggressa est multitudo. - 25/07/2014 09h19
in orbe
Quindecim saltem periere, ducenti sauciati sunt in Gazae schola ab ONU ducta, ubi inermes Palaestini confugerant. - 24/07/2014 16h03
in orbe
Endhoviae in aŽriportu militari sollemniter excepta sunt corpora XL civium Batavorum Ucrainam supervolantium, qui ob missile proiectum perierunt. - 23/07/2014 23h16
in orbe
Superstites qui lintre Lopadusae litus attigerunt narrant CLXXX exules in mari periisse: alii demersi, alii cultris occisi. - 22/07/2014 23h16
in orbe
ONUs consilium securitatis postulat, ut liceat loca inire ubi aŽronavis Malaysiana decidit, missili icta. - 21/07/2014 23h56
in orbe
LXXXVII Palaestinienses, XIII milites IsraŽliani die dominico interierunt, bello in Gazae zona acrius furenti. - 20/07/2014 22h00
in orbe
Copiae Israelianae Gazae zonam invadunt.
AŽronavis Malaysiana icta decidit in Ucraina: nemo superest. - 18/07/2014 00h59

Fabella nova legitur in rubrica "Crater nugarum". - 16/07/2014 22h34
in orbe
Quattuot pueri Palaestinenses occisi sunt, dum in litore Gazae ludunt. - 16/07/2014 22h34
in orbe
In Afganistania orientali pyrobolo undenonaginta homines in nundinis enecti sunt. - 16/07/2014 00h19
religio
Synodus generalis Ecclesiae Angliae constituit etiam mulieres episcopos fieri posse. - 14/07/2014 21h41
in orbe
Copiae Israelianae Gazae zonam ex latere septentrionali invadere incipiunt. - 13/07/2014 08h02
in orbe
Militiae regiminis Iraquiani referuntur CCLV captivos Sunnitas supplicio summo affecisse, cum copiae regulares armatos Islamicos effugerent. - 12/07/2014 14h29
insolita
Adulescens quśdam Turca septemdecim annorum, nomine Rumeysa Gelsi, alta 2,13 metra, secundum librum Guinness, habetur tamquam altissima totius terrarum orbis adulescens. - 11/07/2014 17h00
medicina
Parasitus malariae, plasmodium falciparum, ut fugat systema immunitatis, occultatur in medulla ossium, invenerunt inquisitores Universitatis Harvardianae. - 10/07/2014 17h33
in orbe
Heri Typhon marinus, Neoguri dictus, insulam Ximum, in Iaponia, attigit. - 10/07/2014 01h14
in orbe
Post multorum missilium deiectionem Palaestinensium, aŽronaves et naves IsraŽlianae vehementer cruenterque respondent. - 08/07/2014 22h59
athletica
Hodie greges Brasiliae et Germaniae de loco in certamine finali Certaminis mundani contendunt. - 08/07/2014 08h10
homines
Alfredus Di Stefano, lusor pedifollicus qui in America meridionali et in grege Real Madrid excellenter diu militavit, annum duodenonagesimum agens repenter obiit. - 07/07/2014 21h24
in orbe
Post adolescentes Israelianos et Palaestinum occisos, in zona Gazae missilibus percussa novem armati enecti sunt. - 07/07/2014 07h11
athletica
Junior Neymar, optimus aggressor Brasiliensis, vertebra fracta, nulli amplius certamini ad poculum mundanum interesse poterit. - 05/07/2014 20h33
homines
Georgius Faletti mortuus est LXIII annos natus: qui histrio comicus et serius, cantor canticorumque auctor, scriptor notissimus fuit. - 04/07/2014 19h13
in orbe
Omnes aŽrinaves F-35, quae magni pretii margaritae habentur USAe exercitus aetherei, ob gravem inopinatum casum vetiti sunt ne avolent. - 04/07/2014 06h56
in orbe
Raptus, occisus et combustus est adolescens Palaestinus in Israel. - 03/07/2014 00h39
homines
Nicolaus Sarkozy, olim Gallorum praesidens, in vincula coniectus est, accusatus quod beneficia iudici pollicitus esset. - 01/07/2014 21h41
in orbe
Corpora exanimata trium adolescentum IsraŽlianorum in Ripa Occidentali ereptorum comperta sunt. - 30/06/2014 21h20
in orbe
Linter sescentis migrantibus refertus ad oras Siciliae trahitur: quorum triginta examines sunt. - 30/06/2014 08h02
in orbe
Exercitus Iraquiae ait Tikrit, urbem septentrionalem, expugnatam esse; sed contradicunt rebelles Sunnitae. - 29/06/2014 00h39
politica
Joannes Claudius Juncker creatus est praesidens collegii Europaei, neglecta Britannorum adversa sententia. - 28/06/2014 00h38
in orbe
Minister primarius Iraquiae laudat Syriam, quae aerinavibus armatos Islamicos desuper coniecerit. - 26/06/2014 19h45
in orbe
Armati Sunnitae regiones Iraquiae ad Syriam vergentes occupaverunt. - 22/06/2014 07h51
politica
Philippus VI rex Hispanorum factus est post patris abdicationem. - 19/06/2014 23h40
athletica
Grex pedifollicus Hispanus, qui anno MMX poculum mundanum vicerat, domum sine gloria redit. - 18/06/2014 23h28
athletica
Grex pedifollicus Italicus Anglos profligavit 2-1. - 15/06/2014 13h12
athletica
Batavi in certamine pedifollico mundano Hispanos prosternunt 5-1. - 13/06/2014 22h56

Novum breve scriptum Francisci apparet in rubrica Miscellanea. - 07/06/2014 13h44

Novum carmen Lydiae Ariminensis in rubrica Poesis legitur. - 30/05/2014 23h05

Carmen primum Certaminis Tantucci in rubrica Vita latina legitur. - 27/05/2014 16h31
in orbe
Dum Petrus Poroshenko praesidens Ucrainae proclamatur, acriter certatur in aeriportu Doneskiae, urbis orientalis. - 26/05/2014 21h18
politica
Conservativi videntur maximum manipulum in Senatu Europaeo consecuti esse; Frons Nationalis in Gallia, Sinistra Radicalis in Graecia primum locum obtinuisse dicuntur. - 25/05/2014 22h59
cinemata
Canuae pelliculae Turcicae "Somnus hibernus" palma aurea tributa est, Italicae "Mirabilia" magnum praemium iudicum. - 25/05/2014 10h16
in orbe
Lex Martialis in Thailandia imposita est; sed regimen negat se neque repressionem neque bellum civile exoriri velle. - 20/05/2014 23h29

Carmen primum Certaminis Tantucci in rubrica Vita latina legitur. - 15/05/2014 08h00
in orbe
In Turkia 232 fodinarii in calamitate mortui sunt; 75 superstites. - 14/05/2014 17h03

Carmen Radulfi in rubrica Poesis legitur. - 09/05/2014 13h21
in orbe
Fortunatus Jonathan, praesidens Nigeriae, acriter minitatur tromocratis Islamicis, qui ducentas puellas eripuerunt. - 08/05/2014 14h32

Tria carmina Joannis Teresi in rubrica Poesis leguntur. - 30/04/2014 23h00
Vita Latina
Julia Maria von Schenk Moguntina praevaluit in Certamine Mariotti, Nicolaus Campusdomnici Clavarensis in Certamine Tantucci. - 29/04/2014 23h14

Hymni Russiae et Ucrainae ab Aurelio conversi in rubrica Poesis praebentur. - 24/04/2014 21h29
politica
Factiones Palaestinenses Fatah et Hamas post diuturnam simultatem invicem reconciliant, singulum regimen una creaturae. - 23/04/2014 19h56

Carmen Paschale Lydiae legitur in rubrica Poesis. - 20/04/2014 08h17
homines
Gabriel Garcia Marquez, praeclarus librorum auctor Latinoamericanus, aetate provectus diem supremum obiit. - 18/04/2014 23h24

Carmen metro choliambico a Volfgango confectum legitur in rubrica PoŽsis. - 10/04/2014 21h58
in orbe
Multo mane pyrobolum diruptum est Athenis ante argentariam publicam. - 10/04/2014 20h25
politica
Factio dextera Fidesz longe praevaluit in comitiis Hungaricis contra laevam partem; increscit Jobbik, factio nationalistica. - 07/04/2014 23h10

Proelii breve scriptum legitur in rubrica Miscellanea. - 01/04/2014 21h36

Stanislai breve scriptum legitur in Cratere nugarum. - 31/03/2014 18h20
politica
Lutetia excepta, factiones dexterae in Gallia pleraque municipia conquirunt; in Turcia praevalet factio gubernativa. - 30/03/2014 23h01

Tria limiericia salacia Nicolai Simonidis in rubrica Poesis publicata sunt. - 24/03/2014 23h46
in orbe
Minister primarius Malaysiae nuntiat aeronavim in Oceanum Indicum decidisse. - 24/03/2014 16h34
politica
Praesidens Turcarum Abdullah Gul condemnat interdictionem Pipiatri (Twitter) in re publica, a ministro primario deliberatam. - 21/03/2014 23h59
in orbe
Nihil hucusque compertum est de aeriplano Malaysiano, quod ante XII dies ex omnibus instrumentis detectoriis evanuit. - 21/03/2014 00h01
in orbe
Milites Russi vel Russophili stationes militares in urbibus Crimaeae occupaverunt. - 19/03/2014 17h51
politica
Fere omnes, qui hodie in Crimaea suffragia tulerunt, regionem coniungi cum Russia volunt. - 16/03/2014 22h50
religio
Pontificis Francisci primus annus ecclesia catholica celebratur. - 13/03/2014 22h04

Fabella in rubrica Crater nugarum edita est. - 06/03/2014 17h19

Quinque carmina popularia Croatica ab Aurelio Zvidulic conversa in rubrica Poesis edita sunt. - 05/03/2014 19h59
politica
Praesidens USAe Baracus Obama Russos accusat Crimaeae occupatae, dum Kieviae Joannes Kerry novos rectores visitat. - 04/03/2014 20h38
in orbe
Kunming, in urbe Sinensi, apud stationem ferriviariariam, sicarii nigris vestibus induti pugionibus multos insontes cives enecuerunt. - 02/03/2014 22h50
politica
Vladimirus Putin, adsentiente senatu, nuntiat se copias in Ucrainam missurum esse. - 01/03/2014 16h59
politica
Milites Russici in Crimaea (olim Chersoneso, iam diu Ucrainae parte, invigilant: veretur Kieviae regimen ne paeninsula secedat. - 28/02/2014 23h06
politica
Senatores Ucrainae amovent praesidentem Yanukovic, qui iam effugerat. - 22/02/2014 18h00

Carmen Sapphus recenter compertum in Latinam linguam conversum a Gregorio in rubrica Poesis legitur. - 18/02/2014 22h58
in orbe
Cruor effluit in plateis Kieviae, capitis Ucrainae. - 18/02/2014 22h57
politica
Cives Helvetici suffragiis allatis constituunt moderandum esse numerum operariorum aliunde migrantium. - 10/02/2014 07h37
athletica
XXII Olympia Hiemalia Sochi, in urbe Russiae, magnificentissima caerimonia coepta sunt. - 07/02/2014 23h49
in orbe
Ob nives copiosissimas quarta quaeque domus Slovena vi electrica caret. - 03/02/2014 23h22
politica
In Thailandia cruenti tumultus facti sunt; die Solis comitia generalia habenda sunt. - 01/02/2014 23h33

Novum carmen Joannis Teresi in rubrica Poesis editum est. - 01/02/2014 23h31
homines
Praesidens Francogallorum Franciscus Hollande ab uxore sua discedet, paulo post adulterium patefactum. - 25/01/2014 20h05
homines
Claudius Abbado annum LXXXI suae vitae agens mortuus est. Fuit eximius musicorum magister. - 20/01/2014 23h57

Tria carmina Francisci T. in rubrica Poesis publicata sunt. - 16/01/2014 16h12
in orbe
Fere CC profugi ex Sudania meridionali perierunt Nili fluctibus demersi, lintre revoluto. - 14/01/2014 12h13

In pagina Poesis tria cantica Natalicia publicata sunt. - 08/01/2014 16h30

Fabula Francisci Teutonici in rubrica Narrationes publicata est. - 02/01/2014 16h55

In rubrica Poesis cantica Natalicia Polonica publicata sunt, collecta et emendata a Martino Loch. - 01/01/2014 16h31

EPHEMERIS FAUSTUM ANNUM MMXIV LECTORIBUS EXOPTAT - 01/01/2014 01h17

Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae