Annus
2 0 1 4


Gelu in America septentrionali

Gelu in America septentrionali

Magna pars Civitatum Americae Unitarum et Canadae singulari gelu afficiuntur, si coelo hiemali solito compares. Procellae ex arctois regionibus venientes nives copiosas attulerunt, quae LX centimetrorum pallio regiones orientales operuerunt. Frigus XX gradus Celsianos sub gradu nullo in Ontario, Kansia aliisque civitatibus superavit, sed venti algidi efficiunt, ut ar ut longe frigidior ab incolis sentiatur. Sedecim homines iam interiisse narrantur, multa milia volatuum interdicta sunt, verentur agricolae ne armentorum clades eveniat, immanibus cum damnis oeconomicis.

Coeli studiosi rigidius gelu proximis diebus praenuntiant, praecipue in Ohio, Dakota meridionali and Illinoesia, usque ad L gradus Celsianos, Novi Eboraci usque ad XII sub gradu nullo.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae