Annus
2 0 1 4


Tens of thousands of Ukrainian pro-

De Ucrainae perturbationibus

Multa milia Ucrainorum neglecto gelu congregati sunt in Foro Libertatis, in media Kievia, reclamantes contra novas leges quibus Victos Yanukovych eiusque asseclae, qui rei publicae praesunt, libertatem coŽrcere conantur, necnon contra corruptelam; sunt qui secum ollas vel personas per iocum gerant, nam recenter ab auctoritatibus vetitum est, ne capita vel ora in publico celentur neu tentoria collocentur neu voces artificiose amplificentur. Custodes publici et oppositores interdum dimicaverunt.

Perturbationes iam diu protrahuntur: nam regimen mense Novembri abrupit colloquia cum legatis Unionis Europaeae, iubente Russia, contra oppositorum et populi magnae partis voluntatem; iam nuntii et Unionis Europaeae et Civitatum Americae Unitarum ob tales leges adprobatas sollicitudinem suam patefecerunt.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae