Annus
2 0 1 4


De Bosnia perturbata

De Bosnia perturbata

Ubique Bosniae tumultus orti sunt. In urbe Saraievo sedes praesidis a multitudine expugnata est. Vigiles publici gasio lacrimoso utebantur, ut turbam excitatam reprimerent; quae lapidibus missis repugnavit. In urbe Tuzla multitudo „fures, vos auferte!“ clamitans sedem administrationis invasit atque incendit. Etiam in ceteris Bosniae oppidis magistratibus reclamatur, quin etiam in re publica Serbica, ubi reclamationes adhuc placidiores erant.

Tamen reclamationes multo ampliores imminent. Neque dubium est, quin magna Bosniacorum pars ad operarios Tuzlenses se adiunctura sit. Nam tumultus exorti sunt a Tuzla, in qua urbe Mercurii die operarii ante curiam magistratibus reclamaverunt imagines Iosephi Broz  Tito  ostendentes poscentesque, ut ii, quibus cura tribus esset commissa, secum colloquerentur, quod mercedes XXVII mensium sibi negarentur. Qua re non impetrata cum sedem invadere conarentur, a vigilibus publicis prohibiti sunt. Condicio oeconomica in Bosnia vere miserrima est: plures in dies homines fame penuriaque omnium rerum vexantur.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae