Annus
2 0 1 4


De discrimine Ucraino

Latius fieri discrimen Ucrainum

Legati Unionis Europaeae Lunae die proximo convenient et disputabunt de sanctionibus Russiae imponendis, si referendum postridie Idus Martis habendum comprobaverit plerosque cives Crimaeae secessionem ab Ucraina malle quam in re publica manere, quae regimine commutato ad Europam occidentalem mentem vertit. Postquam duces Foederis Atlantici aŽronaves coegerunt in Poloniam, Dacoromaniam et Lithuaniam, regimen Russorum invicem aŽronaves in Rutheniam Albam misit, quae exercitia haud longe ab Ucraina ipsa demonstrent (ut in imagine ostenditur).

Johannes Kerry, minister rebus exteris Civitatum Americae Unitarum, aperte collegae suo Russo Sergio Lavrov dixit, non sine effectu Russiam discordiam adaucturam esse; interea Donescae, in urbe Ucrainae orientalis, iam tres victimae in dimicationibus oppositarum partium computantur.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae