Annus
2 0 1 4


Evanuit aŽronavis

Decidit in Oceanum aŽronavis

"Doleo magnopere vobis adnuntians volatum MH370 in Oceano Indico finem habuisse" ait minister primarius Malaysiae Mohd Najib Tun Razak referens exitus novissimarum investigationum de aeronavi Boeing 777, quae die octavo huius mensis a Kuala Lumpure Pechinum profecta evanuisse narratur et MM longe a Perthia postremum detecta erat. Hoc retulit comprobatum esse ab indagatoribus Britannicis recentissimis instrumentis praeditis, nullius ceterum vitam ex CCXXXIX viatoribus, plerumque Sinensibus, servatam esse.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae