Annus
2 0 1 4


De ONUs missione in Rempublicam Medioafricanam

De ONUs missione in Rempublicam Medioafricanam

Consilium Securitatis Ordinis Nationum Unitarum deliberavit XII milia militum in Rempublicam Medioafricanam mittenda esse ut desinant horrifica facinora, id est homicidia, obtruncationes, stupra quae impune ibi iam diu fiunt, ut cives et commeatus tueantur, ut incruente potestatis permutatio eveniat. Multa milia victimarum iam computata sunt, XIII centena milia indigentia affliguntur; duo milia militum ex Francogallia et sex milia Unionis Africae iam in republica illa sunt.

Vis plerumque civibus Muslimis propterea affertur, quod rebelles Muslimi anno superiore rerum potiti sunt praesidentem Franciscum Bozize potestate spoliantes et stupris tortionibus caedibusque Christianos afficientes; postquam praesidens Muslimus Michaël Djotodia mense Januario abdicationi coactus est, armati Christiani in adversarios ulcisci coeperunt.

Dives est Respublica Medioafricana auro, adamante aliisque metallis, sed propter diuturnas perturbationes populus inopia afficitur.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae