Annus
2 0 1 4


De puellis ereptis

De puellis ereptis

Armati gregis tromocratici Islamici Boko Haram divulgaverunt imagines filmicas, quibus CXXX puellae e schola Nigeriana vi ereptae ostenduntur - sed ducentae re vera abductae sunt. Quas dux scelestissimus in eodem documento ait ad fidem Muslimicam conversas esse et sua sponte in captivitate manere, liberari vero eo pacto tantum posse, si libertas sodalibus suis in vinculis comprehensis reddatur; aliter ut servas omnes venumdatum iri.

Minister Nigerianus rebus internis addictus negavit ullam pactionem fieri posse cum tromocratis. Die Saturni MichaŽla Obama, uxor praesidentis Civitatum Americae Unitarum, aperte puellis libertatem qualibet ratione reddendam esse adfirmaverat.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae