Annus
2 0 1 4


Num Erdogano ex clade fodinae periculum imminebit?

Num Erdogano ex clade fodinae periculum imminebit?

Numero fossorum, qui in fodina apud urbem Somam sita perierunt, in dies crescente Recep Erdogan, primus Turciae minister, civium iram movit, cum in tanta et tam atroci clade diceret illos quasi rem naturalem esse passos, quia talia in fodinis fieri solerent. Non est dubium, quin his verbis eos insultaverit, qui unum e suis in ea clade amiserant. Nam ipsae fodinae Turcae periculosissimae habentur, in quibus ab anno MCMXLI plus MMM fossorum perierint

Non mirum est, quod multitudo fremuit, cum Erdogan locum cladis viseret. Qui turbam iratam etiam atque etiam  munere te abdica !  clamitantem vix effugere potuit. Accedit, ut comes quidam eius unum e reclamantibus humi iacentem calcaverit. Quae res in imagine photographica reddita aquilone celerius per totam Turciam est pervulgata.

Collegia operariorum Erdogano crimini dant, quod fodinis ad privatos translatis res ingravuerint. Quorum operam esse periculosissimam, cum in singulis mensibus ne CCC quidem eurones mereant. In tanta civitatis perturbatione incertum est, num Turci mense Augusto Erdoganum praesidem creaturi sint.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae