Annus
2 0 1 4


Death toll from Israel strikes hits 100

De bello renovato

Palaestini confirmant centum saltem homines occisos esse ab octavo die mensis Julii, cum aŽronaves IsraŽlianae coeperunt zonam Gazae conicere, ut missilibus inde deiectis responderent armatosque gregis Hamae interficerent. Minister Palaestinus saluti servandae addictus DCC fere homines vulneribus affectos esse dixit: nam aggressio IsraŽliana armatos Palaestinos prosequens domos civiles destruit, magna cum civium caede, etiam feminarum puerorumque (ut in superiore imagine conspicitur). Interea Tholus Ferreus, apparatus videlicet qui Telavivum contra ictus decidentes defendit, aliquot missilia ex Libano coniecta delevit.

Baracus Obama cum Beniamino Netanyahu per telephonium collocutus est, missilium deiectus factionis Hamae (cuius damna in petrolei receptaculo infra ostenduntur) condemnans ambasque partes adhortans, ut civium vitae serventur; regimen USAe dixit paratum esse ad indutiis favendum. Sed Beniaminus respondit nulla ratione exercitum IsraŽlianum cohiberi posse. Tam Aegyptiorum quam Turcarum regimina condemnaverunt nimiam vim copiarum IsraŽlianarum vanamque innocentium caedem.

XX milia IsraŽliani evocati sunt, ideo verentur observatores ne irruptio terrestris paretur.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae