Annus
2 0 1 4


Ucrainiani non diutius negant ...

Ucrainiani†non diutius negant ...

... seditiosis colloquia, sed exercitum paraturi armisque ornaturi sunt.

Iam Idibus Juliis moderatores Ucrainianos cum seditiosis de bello civili finiendo acturos esse Franciscus Waltharius Steinmeier, minister Germanus rerum exterarum, nuntiavit, cum in Iordania moraretur. Quae colloquia, quibus legati quoque Russorum eiusque instituti interessent, cui securitas et cooperatio Europaea commissa est, primo per televisionem habitum iri, deinde legatos in locum adhuc incertum conventuros, ut praesentes colloquerentur.

Interim Russi denuo copias prope confinium Ucrainiae cogere et contrahere dicuntur. Praefectus quidam foederis Atlantici existimavit plus decem milia militum in iis locis esse collocatos. Idem et gubernatores Ucrainiae Russis obiciunt: intra proximas XXIV horas Russos copias et arma in Ucrainiam orientalem traduxisse.

Praeterea aŽroplanum militare in ea regione esse deiectum; telum e finibus Russorum emissum esse "verisimile" esse. Antea XXX ex seditiosis perierant, cum Ucrainiani ictibus aereis eos aggressi essent.

Petrus Poroshenko, praeses Ucrainiae (quem in imagine aspicis), nuntiavit†se exercitum†quam maxime posset fieri†paraturum armisque ornaturum. Triduo novissimo seditiosos†missilibus Russicis†novi generis usos esse; ceterum pro certo se habere praefectos exercitus Russici una cum seditiosis pugnare. Quod ita esse Russi quidem semper negabant.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae