Annus
2 0 1 4


In proeliis et caede .

In proeliis et caede ...

... perseveratur in Gazae zona.

Nondum indutiae diuturnae inter duas nationes factae sunt ad bellum intermittendum, immo proelia in dies augeri videntur: die Lunae vespere Beniaminus Netanyahu, Minister Primarius IsraŽlis, cives hortatus est ut “se pararent vi et certo consilio ad diutinam oppugnationem”. Interea missilia Palaestiniensium sine intermissione circa urbem Tel Aviv coniecta sunt.

Nox bidui , quae fuit inter diem Lunae et diem Martis, a speculatoribus maxima vi ac caede existimata est. Administer Palaestinus Saluti praepositus Ashraf al-Qedra, per relatorem paucis horis centum saltem perisse nuntiavit. Incursiones aŽronauticae ab urbe Tel Aviv profectae unam sedem Gazae electridi gignendae tetigerunt quae ob ingentem incendium flagratum operam desiit, cum conceptaculum materiae facilis ad exardescendum pyrobolo quassum esset. Apparatus qui maxima vim electricam Gazae praebuit qua opus est brevi tempore non sanabitur. Periculum est ne multae aquarum antliae in opere cessent. Alia XX milia incolarum migrare coacta ceteris bis centum milibus addita sunt. Etiam aedificia televisionis ac radiophonii vastata sunt et praeterea domus ducis Hamas factionis Ismail Haniyeh.

Incursiones non desierunt nocte inter Diem Martis et diem Mercurii. Schola Ordinis Nationum Unitarum in parte Septentrionali Gazae zonae quassa est ictibus tormenti belliciquo confugerant maxime feminae et pueri: XX saltem hic interierunt. Longum est omnes res bellicas describere: in summa a die octavo mensis Iulii MCC Palaestinenses perierunt, LIII milites et III civiles IsraŽliani.

Ab auctoritatibus totius orbis pax per legationem postulatur. Maxime Iohannes Kerry, legatorum rector Civitatum Americae Unitarum et Ban Ki moon, Secretarius Universus Ordinis Nationum Unitarum indutias frustra repetunt. Altera natio alteri clamat : “Antea desinat armorum ignis!” Sed neutra earum hoc facere vult. Non deest tamen qui ad bellum excitat: dux summus religionis Iraniae Ali Khamenei nuper appellavit IsraŽl “canem rabidum” qui est “genocidii” causa; simulque omnes Islamicos hortatus est ut arma Palaestinis praeberent.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae