Annus
2 0 1 4


Agger apud Mossul .

Agger apud Mossul ...

... a Curdis receptus est

Milites Curdi usque ad mortem pugnaturi (Peshmerga) auxilio incursionum aėronavium Civitatum Americae Unitarum iterum aggerem maximum Iraquiae in suam potestatem redegerunt quo vires Reipublicae Islamicae (Jihadisti) die septimo mensis Augusti potiti erant. Impetus XIV saltem a caelo fecerunt ut vacuum redderent locum pugnae ante peditum adventum simulque tria oppida aggeri proxima recuperarent.

Ad hoc die Veneris priore ab Unione Europaea auxilia concessa sunt aequandis Reipublicae Islamicae agminis armis: primum Francogallia instrumenta bellica praebuit; Regnum Unitum, Italia, statuente senatu, Germania mox aderunt. Tamen mutata pugnandi ratione ab adversariis, Curdi, globis ignivomis in terra conditis, lente progressi sunt: nihilo minus, captis tribus oppidis, etiam quartam expugnare conantur ex multis ubi imperium Chaliphae renuntiatum est. In vices Reipublicae Islamicae milites diruptione pontem Fadiliyah diruerunt qui prope centum kiliometra ab urbe Bagdad abest, ubi acriter utrimque pugnatum est.

Cur in potestate aggerem apud Mossul habere tam magni momenti est? Americani opinantur milites ISIS uti aggere ut armis voluisse terras hostium inundantes.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae