Annus
2 0 1 4


Dilma iterum vincit

Dilma iterum vincit

Dilma Rousseff vix adversarium suum superavit, iterum sellam supremam Brasiliae sibi comparans: 51,6% consensuum obtinuit contra AŽcium Neves, candidatum conservativum. "Comitia memorabilia vici. - inquit - Dialogo acclinis sum, hoc alterius praesidentatus officium erit: in pace et democratia gubernare."

Brasilienses in duas fere aequas partes divisi esse videntur, altera regionum miserarum septentrionalium et orientalium, quae Dilmam suffulserunt, altera ditioris meridiei conservativis favens. Duo proposita civibus obtulerunt candidati, dum oeconomiae auctus minuitur et mercium pretia increscunt: Dilma, quae Factioni Operariorum praeest, vectigalia imponenda esse putat mercibus externis et auxilia pauperibus ferenda, AŽcius liberae mercaturae favet, a Marina Silva olim Dilmae ministra et vehementi servatrice rerum naturae sustentus.

Posthac magis arduum erit munus Dilmae Rousseff, cui amplus consensus allatus ipsi et antecessori Ignatio Lula (qui in imagine eam amplectitur), cuius auctoritas magno auxilio fuit, defecit: nam difficultates oeconomicae instant, pauperes condiciones suas ultra ad melius verti postulant, vastatio regionis Amazonicae indigenis minatur.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae