Annus
2 0 1 4


Spes est minima aliquem sospitem esse

Spes est minima aliquem sospitem esse

Iam per tres dies quaerunt auxiliatores Indonesiani, Singapurenses, Malaesiani necnon Australienses aeronavem vectoriam, quae die Solis subito e scopo radaris (systematis detectorii) evanuit aliquo in loco Maris Javaici. Mox auxilium in quaesitione daturi sunt US-Americani et Francogalli.

Aeronavi generis Airbus A320-200 societatis aeriae Malaesianae privatae Air Asia vehebantur 162 vectores, ex insula Surabaya Singapuram petentes.

Modo antequam evanuit aeronavis, gubernator eius per radiophoniam nuntiavit se condiciones malas, i.e. procellosas, pati ac rogavit permissionem, ut altius, super nubes imbrosas volaret necnon viam solitam paululum alteraret. Quae rogata administratores coeli Indonesiani approbaverunt. Quod evenerit postea, omnino incertum esse.

Aeronautae militares Australiani, qui vestigia aeronavis Malaesianae quaerunt, nuntiaverunt se in fundo maris prope insulam Nangka conspexisse aliquas res, quae possunt esse relicta aeronavis magnae vectoriae. Utrum tamen hae sint partes aeronavis amissae, non liquet. Ibi quoque gubernatores helicopterorum se invenisse putant in mari fluitantes maculas olearias. Spes aliquos vectores aeronavis sospites calamitatis esse putatur a peritis esse minima, nisi nulla.

Hanc esse tertiam iam hoc anno calamitatem aeriam aeronavium Malaesianarum. Mense Martis evanuit in eadem fere regione altera aeronavis vectoria ac mense Iulio super regionem Donbass Ucrainae ubi bellum inter agmina Ucrainensia et rebellatores Russos gestabatur verisimiliter ictu ruchetae destructa est aeronavis tertia hae ambae pertinebant societati statali Malaysia Airlines.

Scripsit Iconoclastes



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae