Annus
2 0 1 4


Magna pars Romanianorum aetatem communisticam desiderat

Magna pars Romanianorum ...

... aetatem communisticam desiderat.

Secundum percontationem nuper in Romania factam magna civium pars aetatem communisticam desiderat. NamXLV ex C civibus in hac sunt sententia, ut communismus civitati saluti fuerit. Quin etiamXLVIIIcentesimae dicunt Nicolaum Ceausescu, qui summam in civitate potestatem obtinuerat, partes suas satis bene egisse. XLIV centesimaeexistimanthomines illa aetate melius quam hoc tempore vixisse, cumpars multo minor huic sententiae repugnet (XXXIII centesimae).

Sed multum interest, in qua regione ea percontatio facta sit. cum a magna parte eorum, qui finitimi sunt Hungaris vel Serbis,aetas communistica parum probetur,ii, qui regiones orientales colunt, longe aliter sentiunt: quorum plurimistatum civitatis pristinum laudant. Deinde sententiae civiumpro aetate eorum inter se differunt: quo quisque maior natu est, eo magistemporapriora desiderare videtur, cum maior pars iuvenum praecipue pars locupletior ab ea sententia abhorreat.

Non solum in Romania desiderium communismi crescere videtur: percontatio paucis annis ante in Hungaria facta similes habuit eventus.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae