Annus
2 0 1 4


Ariel Sharon

Ariel Sharon

Post diuturnum coma diem supremum obiit anno LXXXV vitae suae agens Ariel Sharon, qui ante octo annos ictu cerebri, dein cerebri haemorragia percussus erat neque amplius ab illo die convaluerat, vivus suique inconscius.

Ariel Sharon, cuius nomen familiae Scheinermann fuerat, totam vitam suam patriae devovit. Natus est in Palaestina anno MCMXXVIII Britannis imperantibus, ex familia profugorum Judaicorum qui ex Russia Alba terram promissam petiverant; bello contra Jordanos milites anno MCMXLVIII animose interfuit, deinde stipendia continenter meruit usque ad bella annis MCMLXVII (Bellum sex dierum) et MCMLXXIII (Bellum Kippur) pugnata, res gestas tanta virtute ducens ut "Dei Leo" appellaretur. Illo tempore etiam reipublicae administrandae se dicavit, sellam senatoriam obtinens pro factione dextera Likud.

Anno MCMLXXXII ut minister rei bellicae Libanum occupari iussit, armatos Societatis ad Liberandam Palaestinam (OLP) prosequens qui Beryti et in Libano meridionali confugerant; mense Septembri eiusdem anni perpetrata est caedes immanis Palaestinensium a militiis Christianis in oppidis Sabra et Shatila, exercitu IsraŽliano conscio: quod plerisque studiosis labes Arielis Sharon putatur.

Anno bismillesimo die duodetricesimo mensis Septembris cum magna turba deambulavit in loco Hierosolymitano et Judaeis et Muslimis sacrato, quem alteri Montem Templi (Har haBŠyit) alteri Meschitam Extremam (al-Masjid al-Aqsa) appellant: inde vehemens rebellio Palaestinensium exorta est, cui ipse anno subsequenti ut minister primarius finem imponere conatus est. Postea longum murum defensionis causa exstruendum curavit iuxta fines regionis cis Iordanem flumen; anno MMV inexspectate copias colonosque IsraŽlianos ex Gazae zona revocavit, dissensiones in asseclas suos suscitans.

Eodem anno partem Likud dereliquit, novam factionem moderatiorem Kadima vocatam condens. Sed inopinate graviter affectus, in nosocomio sui inconscius usque ad hunc diem mansit.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae