De constellationibus commutatis
De constellationibus commutatis
Natus vel nata es Ianuario ineunte, ergo putas fatum tuum in
potestate Capricorni manere? Erras. Initium anni Capricornus
tenebat ante circiter tria milia annorum, sed ab illinc –
propter paululum irregularem motum terrae circa Solem, motum,
ut dicitur, vacillantem – res in caelo valde mutatae
sunt et nunc primis diebus anni Sol spectat non ad Capricornum,
sed ad Sagittarium. Similiter, initium veris olim in signo
Arietis fuerat (inde punctum Arietis, sive
aequinoctium vernale); hodie punctum Arietis in
potestate Piscium remanet. At desinchronizatio constellationum
pergit, ergo post quingentos vel sescentos abhinc novos annos
inveniemus punctum Arietis in Aquario. Ita docet
Veronica Sliwa, astronoma, rectrix planetarii Varsoviensis
"Coelum Copernicanum". Ceterum, narrat, Sol in suo
cursu annuo visitat non duodecim sed tredecim constellationes
– inter enim 29 Novembris et 17 Decembris currit per
regionem Ophiuchi. Cuius rei scientiam possidebat iam Ptolemaeus.
Astrologi tamen tantopere numerum 12 amant, ut simulent se hanc
rem numquam conspexisse. Sicut et ipsam commutationem coeli. Nos
autem, harum rerum scientes, possumus putare omnia horoscopia
hodierna (quae scilicet ad commutationem Zodiaci nullum respectum
habent) nihil veritatis habere (si omnino credendum sit astra
aliqua "scientia" donari).
Infra monstramus tabellam hodiernorum temporum dominationis
constellationum Zodiaci:
Capricornus – 20 Ian.-16 Feb.
Aquarius – 17 Feb.-11 Mar.
Pisces – 12 Mar.-18 Apr.
Aries – 19 Apr.-13 Mai.
Taurus – 14 Mai.-21 Iun.
Gemini – 22 Iun.-20 Iul.
Cancer – 21 Iul.-10 Aug.
Leo – 11 Aug.-16 Sept.
Virgo – 17 Sept.-30 Oct.
Libra – 31 Oct.-23 Nov.
Scorpio – 24 Nov.-29 Nov.
Opiuchus – 29 Nov.-17 Dec.
Sagittarius – 18 Dec.-19 Ian.
Vide etiam: http://en.wikipedia.org/wiki/Zodiac
Scripsit Stanislaus Tekieli
|