Annus
2 0 1 4


Saepius accidit ut nuntii in ephemeridibus de parentibus edantur,

Lusus, animi delectatio ...

... nonnumquam damnatio!

Saepius accidit ut nuntii in ephemeridibus de parentibus edantur, qui, lusuum servi cum sint, uxores et liberos neglegunt eosque periculis obiectant.

Sine dubio lusus vetustus ac mundus est, animi recreatio levamentumque et pueris et aetate maioribus, id quod antiqui poetae, scriptores et archaeologi confirmant; quam multa lusuum instrumenta enim, praesertim quae puellas at pueros delectaverunt, in Musaeis visitatores intentis oculis et in vasis picta inspicere possunt! Puerorum lusus innocentes et minime periculis obnoxii erant.

Graecia capta, novi lusus Romanos ceperunt. Singulatim vel simul pueri ludebant.

“Aedificare casas, plostello adiungere mures,

ludere par impar, equitare in harundine longa” (Horatius)

“In litoribus harenae congestu simulacra excitant” (Seneca)

“Nucibus facimus quaecumque relictis”

“Humeris vectamus”

“Rex erit qui recte faciet, qui non faciet non erit” (irrisus asinus erit)

“(Graece) Chalk mya”, “(Latine) musca aenea”: oculis tectis vicissim ex lusoribus quemquam arripere conari.

Hi nonnulli puerorum lusus erant qui a Graecia “Romam migraverant”.

Viri autem non nucibus neque aliis innocentibus instrumentis “animos delectabant” sed … sextertiis. Talis, tesseris ad lusus utebantur. Augustus (auctore Svetonio), Nero et Claudius imperatores lusores pertinaces erant et maximis pignoribus contendebant (pecunia sine dubio non indigebant!).

His temporibus lusuum instrumenta certe non desunt: paginae lusoriae, sponsiones (ad numerorum sortitionem vel ad equorum cursus vel ad harpasti lusus pertinentes …) et praesertim rimosae electronicae machinae (anglice slot machine). Magis magisque vitio lusores alliciuntur eo ut uxores et liberos neglegant et familiam totam in ruinam perducant. Paene cotidie nuntii de parentibus eduntur qui in autoraedis pueros (ipsos infantes) deserunt, deinde thermopolia vel alia aedificia adeunt, in quibus diabolica electronica instrumenta exstant, et, lusu capti, sui suorumque immemores fiunt; nuper puer quidam mortuus est in autoraeda solis radiis admodum calefacta. Aliquando puer, in autoraeda desertus et pavore captus, effusissime flet viatorum animos oculosque in se convertens qui autoraedam aperiunt, puerum liberant, deinde improbum parentem exquirunt eumque verbis duris ad autoraedam perducunt pudorem inicientes. Cum parentem exquirere non potuerint, puerum liberant et custodem urbanum quendam vocant. Puer feliciter incolumis est, postero die quoque?

Saepe uxor sola domi virum, vitio allectum, expectat qui in ludendo noctem fortunasque consumat. “Morbus” hic (ludopathia appellatus) pervulgatior opinione videtur esse. Aegrotus autem perraro se morbo laborare fatetur et medicum adit; saepius in ludendo perseverat et sibi suisque ruinam parat.

Scripsit Dominicus Caveosanus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae