Annus
2 0 1 4


Bonus pastor

Bonus pastor

Iesus se ipse nominat Bonum Pastorem atque ostium ovium, qui oves singulas noscit et nominatim evocat; oves autem Pastoris vocem agnoscunt eumque sequuntur; latrones e contrario ostio non utuntur sed quacumque possint ovile ingrediuntur ut furentur et mactent (cf. Io 10, 1-10). At homo hodiernus ovis haberi nequit, neque vult gregi interesse et pastorem sequi; falsi vero pastores nos per instrumenta communicationis socialis relativismum docent.

Veteres orientales pastorem putabant regem, cui dei gregem committebant. In Vetere Testamento Deus est IsraŽlitarum pastor, qui per pastores suos gregem curat. Propheta Ezechiel (34, 1-31) dolet quod sint mali pastores Deo infideles, et ex adverso adhibet verum Pastorem, qui est Messias. In psalmo enim XXII legitur: “Dominus pascit me, et nihil mihi deerit: in pascuis virentibus me collocavit”.

Hac Dominica Temporis Paschalis quarta, Catholicorum grex Bonum Pastorem commemorat. Priscis christianis Boni Pastoris imago cara fuit, et sic similiter per saecula. Haec in urnis funerariis videtur ubi Christus, utpote qui ovem perditam et recuperatam super humeros gerit, depictus est. Talis spes in eo etiam post mortem Christifideles habebant.

Pastoris officium in Ecclesia in perpetuum pergit per pastores, qui pro Iesu agunt. Itaque Iesus est Pastor vivens. Ecclesia non est tamquam domus exstructa et perfecta, quae architecti potest oblivisci; est tamquam fluvius, qui ut vivat, continuo ex fonte suo manat. Dominus Ecclesiam suam indesinenter, verbis et sacramentis, renovat ac reficit, nec non ministeriis, quae ad communitatem ducendam exercentur.

Mundus hodiernus, qui a Christiana fide partim abalienatus est, eget authentico testimonio, ab evangeliis orto, vita Christiana demonstrato, quod exempli gratia Romanus Pontifex Franciscus, tam simplex et humilis, incessanter exhibet.

Bonus Pastor, Christus Iesus, nos alloquitur nosque alit per Eucharistiam, cuius ope Christifideles et vocem eius audiunt et alimentum capiunt. Sacerdotes ad officium Christi continuandum vocati sunt. Dixit vero apostolis Iesus: “Sicut misit me Pater et ego mitto vos” (Io. 20, 21). Utinam in sacerdotibus et consecratis vetera prophetae verba adimpleantur: “Dabo vobis pastores iuxta cor meum et pascent vos scientia et doctrina” (Ier 3, 15).

Excerptum compendiarium ex Patris Iosephi I. Del Col SDB homilia, die Dominica IV Tempore Paschali habita,

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae