Annus
2 0 1 4


De terrae motibus in Oklahoma

De terrae motibus in Oklahoma

Tremores terrae in Oklahoma magnopere crescunt. Defenditur quin petroleum et gasium naturale e terra extrahi partem ageret. Geologiae periti qui terrae motus animadvertunt et Civitatis et foederales mense Maio anni 2014 ineunte monuerunt periculum auctum terrae motus qui magnitudine 5.5 saltem sit.

Terrae motus qui magnitudine 3 saltem fuerunt, id est sensibiles, proximis annis crebuerunt in Oklahoma, ubi duo tantum per annum ex anno 1978 in annum 2008 acciderunt. Illi periti dixerunt ibidem terrae motus sensibiles sic per menses sex crebuisse ut dimidio densiores ad 14 Apr. 2014 facti sunt quam mense Octobri anni 2013 ineunte fuerant. Etenim intra idem intervallum CLXXXIII talium terrae motuum acciderunt.

Addiderunt illi periti verisimile esse quod putei reiectionis terrae motus leves effundendos paucos jam annos provocant. Per puteos reiectionis altos aquae salsae deponantur quoniam ex puteis petroleariis Oklahomensibus decem partes aquae salsae atque una petrolei effluunt. Dubitatur autem utrum reiectionis putei multis terrae motibus recentibus jungantur. Aliquot qui negotium petrolei gasiique in Oklahoma gerunt quidem commemoraverunt puteos reiciendae aquae et in Oklahoma et in aliis Civitatum Unitarum compluries denos jam annos adhiberi.

Interim leves terrae motus Oklahomenses crebriores manent. Duo quorum alter alteri vicinus et magnitudine saltem 3 fuit 2 Jun. 2014 factos allatum est.

Scripsit Thomas Davis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae