Nadina Gordimer
Nadina Gordimer
Nadina Gordimer orta est anno MCMXXIII Springs, in oppido
Austroafricano fodinis aureis diviti, haud longe ab Joannisburgo.
Parentes eius ambo Iudaei fuerunt, pater ex Lettonia, mater ex
Britannia migraverat. Fide catholica instituta, univeristatem
adiit sed non complevit, vehementer perturbata ob disctinctionem
phyleticam imperantem; illo tempore cognovit Africanum Nationalem
Comitatum (ANC), cui constanter et fideliter favit.
Filium Hugonem anno MCMLV genuit, postquam bis matrimonio se
iunxerat.
Laurea exornata, post annum MCMLX in universitatibus Civitatum
Americae Unitarum docuit ibique incepit pugnam inermem totius
vitae suae, ut nigricolorum segregatio in patria sua desineret.
Amica fuit Nelsonis Mandela. Die tertio decimo mensis Julii huius
anni tumore pancreatico diem supremum obiit, quo ingravescente se
nihil amplius scripturam esse ante paucos menses nuntiaverat.
Ab adolescentia litteras coluit, Marcellum Proust, Theodorum
Dostoyevsky et Antonium Cechov praecipue diligens. Primam
fabellam quattuordecim annos nata publicavit; prima fabula longa
"Dies mendaces" (The lying days), anno MCMLIII
edita, de nigricoloribus in Africa Australi segregatis agit,
sicut pleraeque operae Nadinae, quarum aliquae sunt "Orbis exterorum" (A
world of strangers), "Burgeris filia" (Burger's
daughter), "Populus Julius" (July's people).
"Vitam carpe!" (Get a life) de aegrotantis
laboribus agit; novissimus "Nullum tempus sicut
hodiernum" (No Time Like the Present) de
diffidentia phyletica adhuc in Africa Australi praesenti. Omnes
libri eius lingua Anglica redacti sunt, multorum venditio ab
regimine Austroafricano vetita est.
Anno MCMLXXXXI praemio Nobeliano litterarum exornata, Nadina
Gordimer saepe dixit humana iura sibi magnopere cordi esse quod
in iniusta patria crevisset: narrat se primum iniquitatem
intolerabilem animadvertisse, cum adolescens in caupona textili
cum matre sua lintea a venditore ostenta tangeret, sed mulieri
nigricolori digito tantum merces indicare liceret. Brevis et
nitidus est eius modus scribendi, specie longinquus ab animi
motibus, vehementi tamen civili studio impulsus.
Hanc sententiam pronuntiavit in oratione, qua praemium
Nobelianum accepit: "Scriptor ea condicione tantum homines
iuvat, si verbis etiam contra fidelitates sui ipsius utitur, si
rebus fidit, sicut apparent, ita ut in difficultatibus veritatis
funis stamina alicubi retineat, arte scribendi hic illic
connectenda".
Scripsit Herimannus Novocomensis
|