Annus
2 0 1 4


Yeti aut omnino deesse aut ursum esse

Yeti aut omnino deesse aut ursum esse

E novissimis investigationibus geneticis patet hominem nivalem (plerumque nomine Tibetanico yeti notum) aut non esse aut sub-speciem quandam ursi polaris (Thalarcti maritimi) esse, quae sub-species alibi iam diu exstincta sit. Prof. Bryan Sykes Universitatis Oxoniensis una cum collaboratore suo Helveto, dr. MichaŽle Sartori Musei Zoologici Lausaniensis scrutati sunt specimina cutis et pilorum necnon vestigia pedum, quae credebantur a multis relicta esse ab homine nivali aut in Montibus Himalais, aut in America Septentrionali (ubi Big Foot monstrum hoc nuncupant), aut in Caucaso (hic de homine silvestri nomine almaz fabulas plebs narrat).

Maxima collectio horum speciminum – quae in toto sunt 36 - tenentur in Musaeo Lausaniensi, gratia cryptozoologiae periti Bernardi Heuvelmans, qui ab annis quinquagenariis XX saeculi usque sui mortem anno 2001 vestigia hominis nivalis – quem exstare ipse valde credidit – avide secutus est. Ex effectibus investigationum geneticarum – de quibus acta „Proceedings of the Royal Society" modo symbolam divulgaverunt – patere omnia fere haec specimina re vera habere genomata aliarium bestiarum, ut ursus fuscus (Ursus arctos), equus, bos, Procyon lotor, ovis, lupus, canis domesticus aut canis latrans.

Duo nihilominus specimina magis mystica manent. Una e regione Ladakh Indiarum septentrionalium provenit, altera e Bhutania. Structuram geneticam eandem habent ut sub-species ursi polaris, quae ante 40 milia annorum, tempore scilicet proxime praeteriti aevi glacialis, exstinctum est (et cuius perrara tantum ossa excavata habemus); non congruunt tamen genomati hodiernorum ursorum alborum speciei Ursus acrtos, qui in regione Arctica degunt. Fieri potest  – commentatur prof. Sykes – ut hic de alia specie ursi agatur, biologis omnino ignota, aut de hybrida ursi fusci et albi.

Multi nihilominus putant yeti et almaz esse relicta hominidum alibi (nisi in montibus altissimis) exstinctorum, ut Homo erectus aut Homo neandertalensis, nisi etiam eum esse emortuam speciem primatum - Gigantopithecum.

Scripsit Stanislaus Tekieli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae