Annus
2 0 1 4


21

d.21. m.Aug. 2014, h.23:34

Praeceptor Pentagoni

Carolus Hagelius1 putat Civitatem Islamicam (IS) Americanis esse periculosissimam

 

Carolus Hagelius praeceptor Pentagoni
et minister defensionis Civitatum Unitarum

"Istud est ultra omnia quae novimus": Carolus Hagelius Americae minister defensionis publicus vehementer monuit militiam „Civitatis Islamicae" cavendam. Numquam antea fuisse gregem tromocratarum tam subtiliter excultum tantâque pecuniâ instructum.

Vassintonio ex urbeTimor crescit militiae tromocratarum islamisticae, quae appellatur „Civitas Islamica" (IS): Carolus Hagelius Americae minister defensionis hanc organisationem dixit esse Civitatitibus Unitis periculosissimam. Hagelius: "Civitas Islamica" inquit "non sôlum est grex tromocraticus." Hanc organisationem tromocraticam esse "subtilius excultam pluribusque pecuniis instructam quam ullam aliam".

Hagelius: "Civitas Islamica" inquit "magnum est periculum omnibus rebus nostris, sive in Iraciâ sive alibi". Eam esse magnâ peritiâ militari ideoque esse valdê periculosam. "Istaec est ultra omnia, quae novimus".

Hagelius affirmavit perrectum iri impetûs aerios in copias Civitatis Islamicae Iracienses. "Sequimur rationem pugnandi diuturniorem." Verbis autem extulit Americanorum actionem militarem esse limitatam. Ab Iracianis extremistas non penitus superatum iri, nisi problemata Iraciae solverentur domestica.

Periculum esse, ut IS-tromocratae in civitates occidentales transirent

Martinus Dempsey, praeceptor praetorii2 Americani, monuit pugnis in oriente propinquo finitis periculosos fore tromocratas huius militiae ex Iraciâ aut Syriâ domum reversos: Itaque etiam occidentalibus rebus publicis Civitatem Islamicam magnum fore periculum.

Heri demum Baraccus Obama praeses Civitatum Unitarum, IS-tromocratas acriter condemnavit et annuntiavit impetûs aerios in hunc gregem Iraciensem perrectum iri. Obama: "Nos" inquit "erimus perseverantissimi". Islamistas "nullo modo aestimare vitam humanam, ideoque iisdem nullam concedi sedem in saeculo vicesimo primo". Ab iis maximam partem interfici muslimos, nec ullâ religione fideles institui, ut trucidarent homines innocentes. Obama: "Nullus deus iustus" inquit "comprobaret id quod isti heri fecerunt et ea, quae omni die singulo faciunt".

1 - Chuck Hagel est i.q. Carolus Hagelius: cfr http://www.behindthename.com/name/chuck: “…Meaning & History: Diminutive of CHARLES. It originated in America in the early 20th century. Two famous bearers of this name were pilot Chuck Yeager (1923-), the first man to travel faster than the speed of sound, and the musician Chuck Berry (1926-), one of the pioneers of rock music.”
2 - praetorium, -ii n. theod. Generalstab, angl. general staff.

Hanc relationem d.21.m.Aug., a.2014 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/ Titulus originalis est: „Pentagon-Chef: Chuck Hagel sieht in IS-Miliz extreme Bedrohung der USA".

 

 

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae