Annus
2 0 1 4


Bella Oleiductuum

Bella Oleiductuum

Televisione et interreti, nos omnes prae Civitatis Islamicae atrocitatibus mersati sumus: de occidionibus, rapinis, captivationibus puellarum Yazidarum, et Christianorum excidio vicorum. Sed quamvis moralitas et decentia nostra ab actis istis violatae sint, necesse quoque est abstare et eventa in Syria et Mesopotamia ut actiones in scaccario aspicere.

Opus est meminisse: imperia moralitatem rare curant, et plerumque ad potestatem augendam agunt. Mirum igitur non est quod Syria terra sit per quam saltem duo oleiductus transire debuerunt. Unus nomine Oleiductus Qatar-Turcia alterque nomine Oleiductus Persia-Mesopotamia-Syria: ambobus retextis, oleum ad Europam per Syriam transduci potuisset, cui rei Russia (Syriae socius magnus) obstare verisimiliter possit. Sed quare Russia? Europa 30% gasi naturalis (et olei) e Russia concipit, ergo Russiae ops et momenta in Europa non humilia sunt; pro Russia, oleum primum ex instrumentis ad potestatem continendam supra Europam, et Russia oleo alio uti non permittet. Syria igitur   oleiductus ad Europam Russiae socii causa non struxit et mox se bellum gerere contra mundum occidentalem invenit.

Dehinc eventa nota sunt: Americani de exercitu mittendo locuti sunt ut “rebelles modicos Syriacos” adiuvent, sed hoc non factum est quia Civitas Islamica ut rebelles potentissimi (atque saevissimi) surrexerant qui in Syria Mesopotamiaque fontes oleorum septentrionales prenderunt. Hodie, Civitas Islamica terras ad Turciam finientes tenet – has ipsas America ex aere inrumpit, et quas NATO socii Turcia et Iordania exercitibus suis invadere volunt (et, si adversatio non sit, sic facient). Ergo America potita est eo quod voluerat: exercitus in Syria – nisi rebellium contra Assad modicorum causa dein ad vitas ex ISIS salvandas.

Si America et eius socii Civitatem Islamicam vincant et possessiones Syriacas (et in Mesopotamia) contra Assad et terroristas contineant, opera ad oleiductum novum certe incipient.

Scripsit Martinus Alexander



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae