Annus
2 0 1 4


Quomodo Ali Chamenei rem publicam Israelianam tollere velit Ali Chamenei,

Quomodo Ali Chamenei ...

rem publicam Israëlianam tollere velit

Ali Chamenei, summus clericus Iranianus, in pagina quadam interretiali consilium proposuit, quomodo res publica Israëliana tolli posset.

Quod Israëles commodis utilitatique suae non servirent nisi vi armisque, non fieri posse, quin regimen eorum, quod “arte factum” esset, tolleretur. Ad ea proposita consequenda se communitati internationali viam quandam utilem et rationalem commendavisse: se scilicet non cogitare de caede Iudaeorum, qui hanc regionem colerent; immo sancte et integre agi posse, si omnes, qui in Palaestina nati essent, suffragia ferrent, sive Christiani essent seu Mahumetani aut Iudaei. Deinde magistratus creati constituerent, utrum Iudaei, quibus persuasum fuisset, ut in Palaestinam emigrarent, ibi manerent an in patrias suas remitterentur. Chameini dixit se persuasum habere „usurpatores Zionisticos“ haec proposita minime probaturos esse. Quae tamen a communitate internationali probatum iri, quia aequa essent ac rationalis.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae