Annus
2 0 1 4


La cometa obiettivo di Rosetta coperta da uno strato grigio di polveri organiche ed pi calda del previsto:

De comete explorato

Pervenire incipiunt nuntii de comete 67P/Churyumov-Gerasimenko, in quem missus est Rosetta, apparatus investigativus Agenturae Spatialis Europaeae (ESA), cuius oculo, Virtis nuncupato, et transviolaceis et visibiles et infrarubri colores imprimuntur et servantur. Nucleus cometae L circiter gradibus Celsianis sub nihilo riget, materia tamen carbonio praedita opertus est, cuius opacitas vetat, ne magis frigescat. Studiosi negant carbonii praesentiam cum qualubet vitae forma connecti posse, omnino insolitum tamen reputant moleculas organicas tantopere abundare in superficie astri.

Apparatus investigativus Rosetta cometen comitabitur usque ad finem anni proximi; si vero protrahatur missio usque ad annum MMXVI, non solum appropinquatio sed etiam discessus a Sole observabitur, usque ad maximam elongationem ab astro diei, id est DCC miliones chiliometrorum.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae