Annus
2 0 1 4


Lugete,

Lugete, o veneres cupidinesque

et quantumst canum venustiorum …

Excruciatur Dudý, canis qui non solum ad dominam Franciscam, sed etiam ad amantem Silvium caudam movebat. Acerbissimo dolore cruciatus, lacrimas effundens, quibus nulla consolatio adhiberi potest, solus vias Matriti urbis percurrit. Haec verba singultantia accidit ut viatori cuidam diceret. “O me miserum, o tempora praeterita, cum omnibus conciliis, etsi iis quibus non oportebat, Francisca me in sinu tenens intererat! Dominam meam, quae saltatrix venusta in lascivis spectaculis fuit, cupiditas cepit Partem Silvii Berlusconi arripiendi (idemque Silvium, evidenter). Franciscae minime intererat Silvium saepe exquisitum atque condemnatum esse, iam duas uxores habuisse, tres liberos ei esse, vitam libidinose vivere (magistratui minime congruentem!). Lutetia pro missa bene est, sollemniter et utilitari suae solum prospiciens Enricus IV dixit (verba quae, sine dubio, dominae meae ignota non erant).

His mensibus in urbe Matrito vivo, ubi Francisca linguas externas discere conatur. Tristis hac in urbe vitam ago, Hispanicae linguae ignarus; cum olim, amore impulsus, feminam Hispanicam consectatus sum, canis domina haec verba clamans deturbavit me In Italiam revertere, perro caliente berlusconiensis! Quid significaret perro caliente ex Francisca quaesivi; respondit perro caliente canem ardentem (amore pulsum?) significare. Aliquot post diebus viam consuetam percurrens perro caliente (Anglice hot dog) scriptum vidi illic ubi lucanicae assatae et in panes insertae venibant. Domum reversus de perro caliente … gastronomica significatione Franciscam, Hispanicae linguae parum peritam, docui … simulque cachinnavimus. Aegre fero quod Francisca tristis est; in animo erat se posse Silvio nubere (etsi quinquaginta anni intersunt inter eos!). Amorem non omnia vincere perspexit. Partium conciliis eam saepe interesse multi Partis berlusconianae aegre tolerabant (ita videtur); tres liberos in Silvii hereditatem Franciscam accipere, secunda uxore maximis impendiis repudiata? Dissentiunt (ita videtur). Spe elapsa Silvio nubendi, Francisca domina mea, quasi in exilium eiecta sit, tristem vitam Matriti agit. Ad studia animo contendit, Hispanice loqui conatur et …lacrimas effundens perro caliente dentibus arripit”.

Scripsit Domenicus Caveosanus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae