Annus
2 0 1 4


DE STATUIS AENEIS RHEGII CALABRIAE EXPOSITIS

De statuis aëneis Rhegii Calabriae expositis

Die 28 mensis Decembris anni nuper praeteriti IV milia visitatorum, usque ad mediam noctem exspectaverunt dummodo celeberrimas statuas aëneas Ryacii repertas viserent: nam ante unum mensem, serius quam constitum erat, apud Musaeum Nationale Rhegii in Calabria Italiae Meridionalis regione eae publice ostentae sunt. Musaeum visitatoribus ab anno MCMLIX patens, cuius ratio aedificandi a praeclaro architecto Marcello Piacentini instituta est, Magnae Graeciae eximio reliquiarum numero excellit. In qua aula simulacra exponuntur calor constanter continetur: circiter XX gradus hieme, non amplius quam XXVII aestate ne nova erosio noxia patefiat. Praeterea in fundamentis antisismicis insistunt: quae substructiones pavimento iunctae sunt nexu motus terrae recti et directi propagatione minuenti.

Simulacra in mari Ionio octo metra in altitudinem sub aquis anno MCMLXXII inventa sunt non longe ab oppidi Ryacii litore; diu Florentiae refecta sunt ablatis sedimentis externis et terra residua salis acidi hydrochlorici corrosivi satura post fusionem in interiore parte. Opus difficile et compositum confectum est ad faciem veram scientiae instrumentorum auxilio restituendam. Statuae cognominatae litteris “A” et “B”, duorum fere metrorum, milites nudos, heroum more, effingunt cum hasta in dextera manu et scuto in sinistra, quibus armis amotis, ut opinio est, in navi oneraria ante navigationem. In incerto est utrum artifices fuerint Graeci an Magnae Graeciae; inter omnes archaeologos eas V saeculo a.Ch. n. fictas esse satis constat. Magna autem controversia est de agnoscendis imaginibus. Quinam sunt bellatores? Ex recentioribus cognitionibus simulacra partes esse unius operis statuarii feruntur: alteri haec Eteoclis et Polynicis imagines exprimere, alteri Dioscurorum opinantur.

Eximia artuum venustas, omnium partium, vel minimarum elegantia et congruentia, corporum status, artis Graecae aetatem splendidissimam revocant, quamvis non concorditer periti artificem agnoscant, eo magis quod sunt qui existiment opus in Magna Graecia vel Sicilia factum esse.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae