Annus
2 0 1 4


XII ANNOS SERVUS (

XII annos servus

(12 years a slave)

Dispositor scaenarum: Stephanus McQueen; scriptor scaenarum Ioannes Ridley; histriones maximi momenti: Chiwetel Ejiofor, MichaŽl Fassbender, Lupita Nyong'o, Brad Pitt, Paulus Giamatti; qui suppeditavit: Brad Pitt. (USA - 2013)

Genus: tragicum

Dispositor Stephanus McQueen opus filmicum inscriptum “XII annos servus” (12 Years a Slave ) rexit, praemio Ansgariano nuper exornatum, cuius fabula a vitae narrationeSalomonis Northup, edita anno MDCCCLIII, sumpta est. Feminae Lupita Nyong'o. Praemium tributum est ut artifici scenicae non primas partes agenti. Et deductio ad scaenas fabulae non novae, sed a narratione extractae, Praemio affecta est.

Ante Bellum Secessionis, anno MDCCCXLI, Salomon (Chiwetel Ejiofor), violinista nigrocolor, annorum triginta, libere se gerebat cum uxore et filio filiaque in comitatu Saratoga civitatis Novi Eboraci, cum, circumventus insidiis per duos fictos theatri conductores, catenis vinctus, in servitutem redactus est. Primum a crudeli venalicio emptus est cui, ludibriis fortunae, cognomen erat Homoliber (Freeman), eiusque partes Paulus Giamatti gerit; deinde, impositus in navem, in civitatem Alioisianam adductus est; hic cum ceteris servis in magnis sationum agris operari inhumana condicione coactus est; mutato domino sub saevissimo (MichaŽl Fassbender) mansit, dum architecti auxilio servitutis instituto adversi (Brad Pitt), litteras suis amicis misit, qui, post duodecim annos, eum ad familiares reduxerunt.

Quid pelliculae magni est? Quid spectatores ad diligendum opus adlicit? Res vera est; post descensum ad inferos, redemptio; scaenae tragicae optime servorum nigrocolorum vitam fingunt, saevitiam adversus eos usumque, quamvis domini optimos Christianos sese profiteantur. In lucem profertur hominum societas simulatrix, crudelissima, quae usque ad obitum lucrum ab aliis hominibus capit; servi, non homines, sed res. Seneca, praeclarus antiquus philosophus et scriptor iam scripserat (Ep. ad Luc. V, 47): “ 'Servi sunt.' Immo homines. 'Servi sunt ' Immo contubernales. 'Servi sunt.' Immo humiles amici. 'Servi sunt.' Immo conservi, si cogitaveris tantundem in utrosque licere fortunae”. Pro Senecae humanitate post plurima saecla inhumanitas; quae in occulto et hodierno tempore in orbe permanet.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae