Annus
2 0 1 4


Noah

Noah

(USA 2014)

Dispositor scaenarum: Darren Aronofsky; scriptor scaenarum: Darren Aronofsky, Ari Handel; histrio princeps: Russell Crowe; histriones magni momenti: Jennifer Connelly; Ray Winstone; Anthony Hopkins, Emma Watson, Logan Lerman, Douglas Booth, Leo McHugh Carroll.

Nuperrime in cinematographeis ingens opus praebitum est, sub regimine dispositoris scaenarum Darren Aronofsky, cuius histrio princeps Russel Crowe optimus artifex electus est. Fabula a Bibliis sumpta est, mutatis partim rebus, ad maius alliciendos spectatores.

Quid novi? Post Adamum et Evam ex Eden expulsos a mundi Creatore, mala stirps a filio Cain orta in orbem diffusa est, auxilio Vigilantium. Isti fuerunt Angeli mera luce facti, qui voluissent miserum hominum genus post primum peccatum adiuvare; qua re in terram adiecti sunt caenoque depsti: ibi, luto concreto, manserunt, horridi ac petrosi gigantes, hominum malorum socii, postea servi. Sola progenies in Creatorem fida, tamen non expers malitiae, a tertio filio Adami, Seth, orta est; cuius stirpis decimo Noah, necato patre a duce Tubal-cain malae prolis progenitoris Cain, in somnio sub oculis, ingens eluvium et mons adesse, apud quem avus Mathusala (Anthony Hopkins) adhuc vivebat, visi sunt. Deinde, nuntio divino accepto, cum uxore et liberis profectus, a Vigilantibus cum familia captus est et in caverna sub caelo derelictus, ut inedia periret; sed unus gigantum, custos Gog, cognita stirpe, eum servavit, cum Vigilantes e servitute hominum malorum a Mathusala redempti essent. Cum pervenisset ad montem, Noah cum filio Sem avum convenit qui nuntiavit Arcam ab eo parandam esse ut pares omnium generum animalium servarentur et omnia quae e terra gignuntur. Antequam Noah conscenderet in Arcam ei pugnandum fuit in homines malos cuius dux Tubail-cain eius patrem occiderat. Auxilio Vigilantium, qui postea iterum in speciem Angelorum redacti sunt et in caelum revocati a Creatore, pugnam vicit, sed, adveniente Diluvio, inimicus in Arcam occulte conscendit. Noah, impositis animalibus et arboribus herbisque, secum duxit uxorem; Sem maximum natu cum sponsa; Iapet adhuc puerum; Cam iratum quod, iussu patris, puellam amatam inter hostes morituram reliquerat. Noah noverat Creatorem velle genus humanum exstinguere, sed in Arca sorores geminae nasciturae erant. Interea hostis celatus insidias struebat. De quibus rebus variae vices narrantur…

Fabula Biblica non tam multiplex est: nam Deus ipse iussit Noah exstruere Arcam, filiique in eam cum sponsis conscenderunt et genus humanum propagaverunt. Illecebrae pelliculae non solum a suspensa exspectatione rerum sed etiam ab imaginibus computatro effectis oriuntur (CGI): nam animalia varia et fabulosa, multitudo eorum et magnitudo Arcae, vigilantes quidem specie ficta creati sunt. Histrio qui agit primas partes peritia excellit et eminet in scaenis.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae