Annus
2 0 1 4


Ubi est Caligulae caput?

Ubi est Caligulae caput?

Nuper Romae apud praeclarum monumentum Victoriae (Italice Vittoriano) statua imperatoris Caligulae exposita est, ante trennium a Vigilibus fiscalibus (Guardia di Finanza) in aëriportu Romano inventa: divisa in tot partes cum abdita in magna capsa metallica esset ad Helvetiam profectura erat ut venum iret. Deinde fragmenta restitutorum gregi tradita sunt et post diutinum ac difficilius refectionis opus, visitatoribus, quamquam aliquandiu, simulacrum ostentum est, ut maximum auxilium latum a Vigilibus fiscalibus patefieret reliquiis antiquitatis servandis quae constanter eripi possunt et in exteram nationem transduci.

Simulacrum e marmore Graeco insulae Thasi formatum (quod in superiore imagine aspicis) est primis decenniis I saeculi post Ch.n., amplius quam duo metra in altitudinem, iuvenemque in solio insidentem ut Iovem effingit, cuius paludamentum tantum partem inferiorem operit, in humerum sinistrum labens, sed pectore nudum. Imago ex pluribus indiciis ut Caligulae agnita est, quod inventa sit apud lacum Nemorensem, ubi ipse imperator duas naves faciendas curavit ad cultum deae Dianae et Isidis, repertas in aquis magna cum difficultate sed incommode exustas Secundo Bello Mundano; iterum, quod est maximi momenti, pedibus caligae speculatoriae more militum sunt, unde cognomen Caligula, quibus Svetonius narrat eum uti solitum esse, memorem patris illius Germanici, quocum in castris puer manserit, comitante matre Agrippina Maiore. Etiam ornamenta caelata in solio magni existimantur, ubi Victoria alata, persona muliebris et imago super undas post diligentem refectionem praestiterunt; solium textili fimbriato vestitur. Sed caput deest. Sunt qui putent fures id cuidam studioso collectori vendidisse, sed in dubio est an non mutatum sit alterius imperatoris capite, ut fieri solebat, cum praesertim Caligula post mortem damnationem memoriae passus sit.

Non desunt alia magni momenti a Corpore vigilum fiscalium recepta quae a territorio lacus Nemorensis veniunt, ut statua Apollinis ex marmore candido insulae Pari, cuius truncus tantum superest, et crater marmoreus in quo Cupidines bigas agitantes effinguntur.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae