Annus
2 0 1 4


Laureatus

Laureatus

... opus filmicum dignum memoratu.

Quis est qui senior vel iunior opus cinematographicum celeberrimum inscriptum “Laureatus” (The graduate) numquam spectaverit, anno MCMLXVII praemio Ansgariano exornatum sub spectaculi regimine dispositoris Michaël Nichols, qui nuperrime octoginta tres annos natus e vita excessit? Cur huic pelliculae tantum plausum est ? Qua re etiam nunc revocata est? Quae causae optimi exitus fuerunt usque ad nos superstitis?

Dubium non est quin opus illius temporis imago fuerit. Primum perspicere necesse peritiam histrionis principis Dustin Hoffman; deinde adulterium matris familiae (Anna Bancroft) cum iuvene timido et imperito artis amatoriae, ab ea illecto, quod illis temporibus valde flagitiosum reputabatur; sed praesertim quominus fabula praenuntiaverit iuventutis motum anno insequenti exortum non praetermittere possumus. Filii parentibus non oboediunt, non operam, non coniugem ab illis electum diligunt. Iuniores senioribus opponuntur. Alteri in incerto sunt quid in posterum faciant; alteri sua potestate ut aliquid fiat imperare pergunt. Ficta severitas in civitate dominatur.

Nonne sic in omnium auribus cantus modulatus (“Mrs Robinsons”) adhuc permanet ut in oculis imago rubri autocineti (Alfa Romeo) Beniamini puellam insequentis? Quis non meminit Beniamini clamantis cum amantem iam nuptam prospexerit? Quid de fuga amantium post plagas illatas et acceptas? Qui laophoro vecti ab omnibus viatoribus stupentibus conspiciuntur; sed illi, iam placati, oculos ante se vertunt, secum in animo futura volventes.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae